‹ Explication historique des Instituts de l'empereur Justinien (volume 2)Chapitre 33 sur 178 · CAPUT I · texte numérisé non relu

CAPUT I

[De descendentium successione.]

Si quis igitur descendentium fuerit ei qui intestatus moritur, cujuslibet naturae aut gradus , sive ex masculorum genere, sive ex feminarum descendens, et sive suae potest;itis, sive sub potestate sit : omnibus ascendentibus et ex latere cognatis praeponatur. Licet enim defunctus sub alterius potestate fuerit, tamen ejus filii, cujuslibet sexus sint aut gradus, etiam ipsis parentibus praeponi praecipimus quorum sub potestate fuerit qui defunctus est, in illis videlicet rebus quae secundum nostras alias leges patribus non adquiruntur. Nam in usu barum rerum qui debet adquiri aut servari, nostras de his omnibus leges parentibus custodimus : sic tamen , ul si quem horum descendentium lilies relinqueutem mori contigerit, illius fdies aut alios descendenies, in proprii parentis locum succedere, sive sub potestate defuncti, sive suae potestatis inveniantur ; tantam de hereditate morientis accipientes partem, quanticunque sini, quantum eorum parens, si viveret, babuisset : quam successionem in stirpes vocavit antiquitas. In hoc enim ordine gradum quaeri nolumus , sed cum fdiis et fdialjus et praemortue fdie aut fdia nepotes vocari sancimus, nulla intreducenda differentia, sive masculi sive feminœ sint, et seu masculorum seu feminarum prole descendant , sive suae potestatis sive sub potestate sint constituti. Et haec quidem de successionibus descendentium disposuimus. Censequens autem esse perspeximus et de ascendentibus constituerez quomodo ad descendentium successionem vocentur.

Page 1