‹ Explication historique des Instituts de l'empereur Justinien (volume 2)Chapitre 34 sur 178 · CAPUT II · texte numérisé non relu

CAPUT II

[De ascendentium successions]

Si igitur defunctus descendentes quidem non relinquat heredes , patei autem aut mater aut alii parentes ei supersint , omnibus ex latt re cognatis

hos prœponi sancimus : exceptis solis fratribus ex utroque parente conjunctis defuncto , sicut per subsequentia declarabitur. Si autem plurirai ascendenlium vivunt, hos prœponi jubemus qui proximi gradu reperiuntur, raasculoset feminas, sive paterni sive materni sint. Si autem eundem habeant oradum, ex aequo inter eos hereditas dividatur ; ut medietatem quidem accipiant omnes a pâtre ascendentes, quanticunque fuerint ; medietatem vero reliquam, a matre ascendentes quantoscunque eos inveniri contigerit. Si vero cum ascendentibus inveniantur fratres aut sorores ex utrisque parentibus conjunct! defuncto, cum proximis gradu ascendentibus vocabuntur ; si autem pater aut mater fuerint, dividenda inter eos quippe hereditate secundum personarum numerum , uti et ascendenlium et fratrum singuli œqualem habeant portionem : nullum usum ex filiorum aut filiarum portione in hoc casu valente pâtre sibi penitus vindicare, quoniam pro hac usus portione hereditatis jus et secundum proprietatem per praesentem dedimus legem : differentia nulla servanda inter personas istas, sive feminae sive masculi fuerint, qui ad hereditatem vocantur; et sive per masculi, sive per feminae personam copulantur, et sive suae potestatis sive sub potestate fuerit is oui succedunt. Reliquum est ut tertium ordinem decernamus, qui vocatur ex latere, et in agnatos et co'iinatos dividitur; ut etiam hac parte disposita undique perfecta lex inveniatur.

CAPUT in.

[De successione ex latere veniehtium.]

Si igitur defunctus neque descendentes neque ascendentes reliquerit^ primes ad hereditatem vocamus fratres et sorores ex eodem patre et ex eadem matre natos, quos etiam cum patribus ad hereditatem vocavimus. His autem non existentibus, in secundo ordine illos fratres ad hereditatem vocamus, qui ex uno parente conjuncti sunt defuncto, sive per patrem solum sive per matrem. Si autem defuncto fratres fuerint, etalterius fratris aut sororis prœmortuorum fiiii , vocabuntur ad hereditatem isti cum de patre et matre ihiis masculis et feminis : et quanticunque fuerint , ex hereditate tantam percipient portionem quantam eorum parens futurus essetaccipere, si superstesesset. Undeconsequens est, ut si forte praemortuus frater cujusfilii vivunt, per utrumque parentem nunc defunct» personae jungebatur, superstites autem fratres per patrem solum forsan aut matrem ei jungebantur, praeponantur istius filii propriis thiis, licet in tertio sint gradu (sive a patre sive a matre sint thii, et sive masculi sive feminae), sicut eorum parens prœponeretur si viveret. Et ex diverso si quidem superstes frater ex utroque parente conjungitur defuncto, praemortuus autem perunum parentem jungebatur, hujus lilios ab hereditate excludimus, sicut ipse, si viveret, ab hereditate excludebatur. Hujusmodi vero privilegium in hoc ordine cognationis solis praebemus fratrum masculorum et feminarum filiis aut filiabus , ut in suorum parentum jura succédant. NuUi enim alii omnino person® ex hoc ordine venienti hoc jus largimur. Sed et ipsis fratrum filiis tunc hoc beneficium conferimus, quando cum propriis vocantur thiis masculis et feminis, sive paterni sive materni sint. Si autem cum fratribus defuncti etiam ascendentes (sicut jam diximus) ad hereditatem vocantur, nullo modo adsuccessionem ab intestato fratris aut sororis filios vocari permittimus, neque si ex utroque parente eorum pater aut mater defuncto jungebatur. Quandoquidem igitur fratris et sororis filiis tale privilegium dedimus ^

Page 1