et omis
ibat ad curiam suam. Aliquando vero mittebat de sua mensa abbati scutellam argenteam plenam piscibus, et raandabat ei ut eam retineret atque inde suam voluntaiein faceret.
Hic autem Ricardus non soJum ecclesite Fiscanni multa ■dédit, sed etiam aliis ecelesiis. Quadam enim die cum venisset Gimegias, ibidem eadem nocte quievit. Mane vero surgens, sicut sua cûnsuetudo semper erat, perrexit orare ad monasterium, et post oracionem super altare uuum lignulum posuit. Recedente vero illo, venerunt secretariiad altare, pu tantes se ibi esse inventuros vel marcam auri, vel unciam. vel aliquid bujusmodi. Itaque invenerunt lignulum atque quid significaret non parum mirari cœperunt. Ad ultimum inquirunt ab eo quid hoc esset quod super altare illud posuisset. Tune respondit quodhoe esset Vimonasterium^.scilicet quoddam manerium, quod ipse illis pro anima sua dabat.
1, Vi écrit sur une rature. — Vimoutiers, Orne, arr. Argentan.