XXXIII. DE OPINIOKE ET RATIONE
Phiîosophus : « Opinio et ratio ex sensu hoc modo « proveniunt. Cum anima in prcedicto instrumento visus « figuram et colorem rei percipit, statim quod ipsa res sit, « et quanta et qualis perpendit, in quo conveniat cum aliis «c re])us et in quo différât. In hoc quandoque decipitur. « Putat enim saepe rem esse quod ipsa non est, quanta « non est, vel quaUs non est, vel convenire in quo non « convenit, vel differre in quo non differf, et hœc opinio « falsa dicitur. Aliquando in islls non decipitur anima, sed « fluctuât et nescit an ita sit, necne, et tune vera opinio «« dicitur. Est igitur opinio faisum de rébus judicium, vel :< verum fluctuans et incertum. Si vero hoc judicium de « re corporea vel assensu sapientium vel argumentis ne- »■ cessariis confirmetur, est ratio. Ratio est certum et « fihnum judicium de re corporea. Quœdam opinio in « rationem potest transire. Si vero anima de corporeis « judicat et fallitur, tune est falsa opinio; sed si non fal- « litur et fluctuât, vera est opinio ; sed si prœdicto modo « confirmatur, est intelligentia. Sed quia incorporea a sen-
« sibus nostris remota sunt, pauci sunt qui de eis certi « suut. Unde iu Platone : intelligentia soliiis Dei, adnio- « dum paucorum hominum. Discipulus : Quod opinio e « sensu est nata, ratio ex opinione, video ; sed an intelli- « gentia ex ralione, igiioio. »