‹ Geoffroy Tory, peintre et graveur, premier imprimeur royalChapitre 52 sur 141 · Deuxièm E Partie · texte numérisé non relu

Deuxièm E Partie

Quod si deficiant vires , audacia certe Laus erit : in magnis et voluisse sat est.

Idem, lib. ij, ad Musam [Ad Augustumf].

Pauculas ergo annotationes adiecimus i, quibuscum sub tuo nomine (quandoquidem 2 et literarum et literatorum amantissimus es) bonis ut aiunt avibus Pomponius ipse Mêla iam tutius exeat. Vale.

Parrhisiis, vj 3 no. decemb. MCCCCC vij.

A la fin du texte, folio xlv, on lit :

Habes, ornatissime Philiberte, Pomponium ipsum Melam pluribus quibus scatebat mendis iam emendatum. Curavi siquidem accuratissimo (qui etiam primas apud Parisios grascis caracteribus lotissimas addidit manus) impressori dare. Eum diligentius, et quo politior ac absolution in tuas primum, deinde caeterorum manus perveniat, recognoscere pauculaque in eum subannotare non ingratus volui. Tu nunc cum ipso per totum orbem, quemadmodum et Phiclus4, qui super aristas eas non frangendo cucurrisse fertur, non tantum secure, sed confidenter ac praesentissime ire ac redire vales. Si tigres animalium pernicissimos comprehendere, catoblepam sine tui malo cernere ; si dracones, feras, satyros, panes, silvanos ; si Indos,

Et penitus toto divisos orbe Britannos ;

si Sauromatas, Afros, eorum denique si medios omnes populos videre, pariterque ipsorum mores mirabiles cognoscere desideras , hoc in orbe,

Page 1