ÉDITÉE EN
— L'inscription placée sous la dédicace , porte en deux colonnes :
Inspeclori S.
In hac orbis descriptione tria nobis cura fuerunt. Primum sphaeras superficieni ita in planum extendere , ut situs locorum tam secundum directioném , distantiamque veram, quam secundum longitudinem latitudinemque débitant undequaque inter secorrespondeant, ac regionum figura? in sphaera apparentes : quatenus fieri potest, seruentur : ad quod noua meridianorum ad parallelos habitudine et situ opus fuit , quœ enim a geographis hactenus seditœ sunt conscriptiones , meridianorum curuitate et ad invicem inclinationem inidoneae sunt ad nauigationes ; in extremitatibus quoque figuras situsque regionum , propter obliquam meridianorum in parallelos incidentiam adeo mire distorquent ut agnosci non possint, nec distantiarum rationes obseruari. In marinis nauclerorum tabulis gradus longitudinum per omues parallelos usque in polum crescunt supra sphaericam rationem , nam perpetuo aequales manent gradibus sequatoris , at gradus latitudinum minime crescunt , quare ibi quoque distrahi enormiter figuras regionum necesse est, et vel longitudines ac latitudines , vel directiones distantiasque a uero aberrare , et cum magni ea causa errores committantur, ille caput est , quod trium locorum inscriptione ex uno aequinoctialis latere facta secundum triangularem aliquam dispotionem , si médius quiuis extremis iusta directione et distantia respondeat , impossibile sit extremos sim iliter inter se respondere, quibus consideratis gradus latitudinum versus utrumque polum paulatim auximus pro incremento parallelorum supra rationem quam habent ad aequinoctialem, quo id consequuti sumus ut quomodocunque quis duos très pluresue locosinscribat, modo ex his 4 : difîerentia longitudiuis, diûerentia latitudinis, distantia directione, duo quaelibet in unoquoque loco ad alterum collato obseruet, recte se hâbebunt omnia in cuiuslibet loci ad quemlibet collatione, et nullus uspiam error commissus reperietur, quem in vulgaribus nauclerorum tabulis multis modis, potissimum in maioribus latitudinibus admitti necesse est. Alterum quod intendim fuit ut terrarum situs mail. 19
gnitudines locorumque distantias iuxta ipsam verilatein quantum assequilicetexhiberemus,inhocextremam diligentiam impendimus marinas Castellanorum Portogalensiumque tabulas, tum inter se, tu m eu m plerisquc nauigaliombus impressis et scriptis conferentes , ex quibns omnibus xquabiliter inter se conciliatis hinc terra ru m dimensiooem et situ m damiis, secundum ea quae hactenus obseruata sunt et ad nustras manus peruenire potuerunt castigatissimum. — Tertium quod tracta ud uni suscepiinus fuit ostendere quae partes orbis et quoosque veteribus innoluerint quo antiquœ geographiae limites non ignorentur, et priscis saeculis summus honos deferatur. Dicimus autem très esse dislinctas continentes, primame cuius medio oreatum multiplicatumque genus humanum in omnem undique terraram dissiminatum est : secundum quod noua India dicitur : terciam quae meridiaoo cardini subiacet. Harum posteriores duae veteribus ignolœ penitus permanserunt, nisi forte noua India sit que apud Platonem est Atlantis. Prima tamelsi tota non fuerit a Ptolomeo in tabulis assumpta omnis tamen ambitus eius oceano termina ri agnitus et maxima parte a veteribus descriptus est. Et quod ad tabularem Ptolomei descriptionem atlinet, ex his quae de Gangis situ demonstrauimus in hoc opère, constat eam comprehensis insulis quas ibi diximus ab orientali parte ad Thamum usque Galbai promontorium progredi, ubi (ut Mette placet) extremus India? angulus meridionalis lateris terminus initiumqueorientalisexistit. A meridte hinc quidem ad Prassum Africae promontorium et Madascar insulam , inde ad Hippodromum Aethiopiae in medio sinu Hesperico terminatur. Septentrionalis or» extrema post Gimbroru m promontorium estLiuonia, sed assvmptis simul insulis Scandia, Albione, Hibernia, Ebudibus, Orcadibus, et Islandia , quam certum est esse Thulen ex Plin. lib. 2 , cap. 75 , et lib. 4, cap. 10. Solino cap. 25, et Pomp. Mêla lib. 5, cap. 6. Reliquus ambitus septentrionalis a Plinio transcensis Ripheis iugis describitur et ex sinistro littore Scythici oceani Noruegiam , Suediam , et Finlandiam sub nominibus Balthia, Basilia, Scandinavia , et Eningia perlustrat lib. 4, cap. 15, sed tanquam insulas, quod islhmum qui Finnicum sinu m a Granduico distingit ignoraret. Dexlrum littus prosequens lib 6, cap. 15, primum post Hyperboreas gentes Lytarmem Riphei monlis promontorium ponit, deinde Arimpheos plurimasque alias uationes quœ circum mare Gaspicum eiusque ostia sunt, putabat enim in oceanum Scylhicum erumpere, postea cap. 17 résidu i littoris conditionibus et populis enarratis, Tabin promontorium superat , et per conuersam in orientem estiuum littorum faciem ad Seras procedit, deniqne in Indiam reuertitur. Quod itemreliquum erat Africae a Prasso promontorio ad sinuin Uespericum , Jubœ régis teslimonio circumnauigataî dicit lib. 6, cap. 29, assignatis etiam aliquol stalionibus eius nauigationis qua ex India in Mauritaniam itur, et multo antea, ut est apud Herod. lib. A , iussu Nechaonis Aegypti régis Phœnices quidam Arabico sinu egressi biennio Africain usque ad columnas Herculis circumnauigarunt. — Et postea Eudoxus quidam apud Melam eam Lathyrura regem Alexandrie profugeret, Arabico sinu agressus Gades usque peruectus est. — Certum est igitur oceano cingi continentem nostram et a veteribus ambitum eius nolum, ac pro maxima parte
descriplum esse ipsorum aulorilate constat, quare manifestum est errare eos qui Portogalensium nauigationes Asialicos longe Ptolomei description es su perare affirmant, cura iuxta ea quae de Gangis et Aureœ siluadferimus, multumadhucabeiusdem termino distare eas constet.
— Les indications de nouvelles découvertes sont annotées dans les trois suivantes :
Anno 1493 cura iam longinquse nauigalionis studium per contentionem ferueret inter Castellatios et Portogallenses, Alexander Pontifex lira item statuit raeridianum circulum 100 leucis distantem a quolibet insularum capitis Viridis et earum quas vocant Açores, qui utriusqua* partis nauigationes et conquirendi iura determinaret, occiduum orbem Castellanis, orientalem Portogallensibus determinans. Retractato au le ni hoc limite ab utrisque propter incidentes altercationes , anno 1524 eonstilutus est communis limes meridianus 570 leucis in occasum distans ab insula S Autonij Gorgadum occidentalissima.
Anno Domini 1497 primus Vasco de Gama superato 20 Novembris capite Bone spci et Africa circumnauigata Gallicutium peruenit mandante Emanuele I , rege Potogallise 13.
Prima orbîs circumnauigalio.
Ferdinandus Magellanus anno Domini 1591 20 Septembris soluens ex Hispania, sequenti anno 21 octobris ad fret u m a se Magellanicum appeliatum, peruenit ac primus illud penetrauit, inde Moluccas petiit, in Borascis insulis cum 8 hispanis occissus est, reliqua classis lacera et mutila orbe deinceps circumnauigato post trrennium prope exactum in Hispaniam reversa est.
— Les trois inscriptions suivantes expliquent les révolutions latares et les connaissances anciennes , la première et la troisième sont en trois colonnes :
De Presbitero Joanne Asialico et prima dominij Tartarorum origine.
Eo tempore quo coin m uni bus copijs Antiochia Syrise a Ghristianis obsessa et expugnata est, anno 1098 erat monarcha regionum orientaliam Asise Coir Chain, quo mortuo sacerdos quidam et pastor Nestoriadus arripuit dominium populi Naiman in terra Naiam , ac deinceps totius orientis imperium, uocatusquae est (ut erat) presbiter et rex Joannes, quo defuncto imperium sibi arrogauit frater ejus Vuth , qui in Caracoran dominabatur et Ghana se vocauit, id est dominum. Hic dum mçtuebat succresceutes multitudinem et vires Sumongalorum hoc est aquaticorum Mongolorum, qui proprie Tartari dicebantur a Tartar flu ruine patrio, quanquam nec regem nec civitatem haberent sed pastores tanlum essent et tribulum annuum penderent, voluit illos in varias regiones dispergere quo rebellandi potentiam frangeret, verum illi cognationis et mutuae societatis iura relinquere nolentes, conspiratione facta fugerunt versus aquilonem , amplam ibi et natura munitam regionem occupantes in qua etiam negato tributo tueri se possenl et
libertatem vindicare. Post paucos tero annos, cum (ut habet Gulielmns fripolitanus) gregibus imperatoris sui Viitcham grauarentur caHeri Mongali, aut alioqui forte propter ereptum Tartarorum tributum vexarentur, faber quidam ferrarius Mongolus, nomine Chinchis iniuris pellendae et libertatis asserendae auidus Sumongalos ad defectionem sollicitât, Tartaros revocat et communicatis consilijs, omnium conseoso rex créât ur anno Domini 1187, moi eas regiones quae ultra Belgian inontem erant invadens, facile omnes adeptus est, quoniam ut eni prudens, recte Victoria utebatur, in victos minime seviebat, sedooicuiquae lubenter se submittenti et mil i lia operam sua m communicaBti vitam, coniuges, liberos, et substantiam omnem salvum esse iubebat. Deinde montem Belgian ubi in oceanum excurrit superans agressusest regnum Tendue sedem imperialem Vutcham , quo devieto, factus est monarcha orientis, vixit post v Vutcham sex annis, in quibus multas prouincias imperio suo adiecit. Sic împerium ad Mongalos peruenitel Tartarorum dicitur, cum quod horum occasione et opéra conqaisitam sit, tum jnaxime quod commuai iure et societate uiventes Mongali omnes generaliter Tartari vocarentur. Mansit autem Vutcham cum sua posterilate rex Tendue, sed sub tributo et Tartarorum imperio. Hsc breviter collegimus ex M. Paulo Ven :, Haitano Armeno, et Guliehno Tripolitano Dominicano Anconensi, qui anno 1275 a Gregorio iO misses fuit ad Tartaros, quo prima dominij Tartarici origo et sedes nota esset, ac de veritate eius Presbiteri Joanne qui in Asia regnare créditas est bac tenus, tum quoque diversura esse eum ab illo, qui usque hodieifl Africa Prête Giam appel la tur constaret.
Quod Nigir in Nilum fluat.
Nigirem fluuium cum reliquis in Libyae paludem fluentibus inde cura Gir fluuio continuari credimus, non solum nominis affînitate ducti, uerum etiam partim quod tôt tamque longe labentia flumina ab uno tandem lacu a bsorberi sine alià deriuatione credibile non sit, partim, et quidem maxime, quod Solinus cap. 50 et 55. Nili aquas inde produci ingénue asserat, ac latino id explicans cap. 55 ex auloritate Punicorum librorum et traditione Jubae Mauritanie régis dicat Nilum originem habere ex monte inferioris Mauritanie qui oceano propinquat, eu m quae in Egypto exundationis incrementa sentire, quando aut copiosior nii liquescens aut imbres largiores ab hac origine et Mauritanise montibos delluxerint. Dicit autem bis eum per cuniculos subterraneos conspectum subterfugere, primum vbi e Nilide lacu effusus fuerit amplior mox e Cesariensi specu (ad Vsargalan opinor montem) prorumpeos, deinde iterum antiquam Nigrim fluuium (qui Gir Ptol. dicitur) Africain ab Aethiopia seiungentem effundat. Tertio item absorberi et per subterranea e Nubia palude in aliud fiumen erumpere indicat Ptol. lib. 4, geegr, cap. 6. Eadem fere que Solinus habet. Plin. lib. 5 cap. 9.
De vero Gangis et Aureœ chersonesi situ.
Ea quse longa experientia discuntur si ad perfectam ueritatis cognotionem progredi non autem falsitate obscurari debeant , sic instituenda sunt, ut castigatis quae per manifestas rationes falsa sunt, probabilia
relineantur, donec experientiœ et ratiocinationes omnes inter seconsentaneae res ipsas in sua ueritate ob oculos ponant , talis est geographia , quam si vol uni us veterum inuenta lemere quauis occasione transponere commutare aut invertere, non modo non perficiemus, sed pro unius erroris emendatione centum veritatis depravabimus et confusissimam tandem terrarum etnoniinum cpngeriem faciemus,in qua, regionessuis locis nec nomina suis regionibus reponantur, quale quid hodie in Indise descriptione sit a geographis , dum nimis absurde Gangem celebratissimura fluuiumoccidenlaliorem faciunt Cincapura promonlorio et Taprobana, qui veteribus multo fuit orientalior , atque uni versa m deinceps Indise descriptionem quai apud Ptolomeum est invertunt et confundunt nihil illi ultra dictura promontorium concedentes , quod inprimis nobis refellendum est, quo Ptolomeo sua stet autorilas et geographica veritas er uatur, quse non minus vera nomina quam veroslocorum situs postulat. Acprimum constat eam descriptionem non obiter a Ptolomeo congeslam esse, sed inde usque ab Âlexandro Magno multorum terra marique profectionibus, multorum obseruationibus hanc figuram accepisse, et emendatius collecta m a Marino, integritatique a Ptolomeo restitutam , quare cum tôt seculis tôt que artificibus elaborata sit, non est possibile tam a vero recedere ut tam longi littoris transpositione fallat , neque enim enormiter poterat tantorum littoris partium, quanta sunl a Comara promontorio ad Taprobanam adiacensque ei promontorium, ac dehinc ad Gangem et Auream, neque tam frequentarum (ut copiosa locorum inscriptio arguit) consequentia ignorari , ut qui prior erat posterior poneretur, et Ganges longo interuallo Taprobanam sequeretur qui (ut nostri volunt) multo antecedere debeat. In directionum cursu falli poterant veteres propter nauigandi artem adhuc imperfectam, et quod neglectîs fere directionibus littora soleant legi. In particularium itidem locorum transpositione errare poterant , at sane in huiusmodi quam dieimus consequentia nequaquam. Àrrianus grauis autor in Periplo veritatis nobis iudex est, cui ab Indo in meridiem est Comara, unde iuxta consequentiam littorum per Golchos , Camarum, Poducam et Sopatmam peruenit in Taprobanam et adiacentem illi regioiiera Âzaniam ubi num Malacha est nostris, et Ptolomeo Mesolus fluvius, Àrriano item Mazalia regio, postea per Desarenam, Girridas, Bargisos, Hippoprosopos demum ad Gangem fluuium etemporium pertingit. Àd haec via regia stadiorum 20000, qua3 est ab Indo ad Gangem et Palibotram apud Strabonem lib. 15 non alio loco Gangem admittit quam quo nos cum Ptolomeo posuimus. Non enim intimus recessus Bengalici sinus, quo hodie veterum Gangem transferunt , eousque elongari ab Indo potest serualis directionibus, et earum dimensionibus , ut propositam distantiam Palibotra Gangi imposita seruet, simul perpenso quod Ganges a Palibotra orienlem versus mare petat. Iam si consideramus 58 dierum iter quod Nicolaus de Gonti Yenetus confecit ab intimo sinu Bengalico, et Auam fluvium, ad quem peruenit, multo maiorem Guenga Bengalico, non inepte indicabimiis eum ad maximum Indie fluuium celebratissimumque veteribus Gangem pervenisse quanquam alio forte ibi nomina vocatum. Auam quoque urbem eidem fluvio adiacentem credibile erit Palibotram esse, cum ob magnitudinem , ut que 45 miliarium ambitu patet, tum ob conuenientem ab ostijs distantiam, 17 enim diebus
enauigauit Nicolaus cum 6000 stadiorum ponat Strabo. Et sane cum eo loco quo nos signavimus sint fontes Guenge Bengalici, idemque quem posuimus i psi us decursus, ut Joannem de Barros testem babemus, quid absurdius dici poterat quam hune esse veterura illum Gangem , cujos fontes constat ijsdem montibus quibus Indum ortos, et 980 mil. pass. tantum a Zaradro oriental issimo Indum augentium fluvio Plinio teste distare, tu m etiam magna parte in meridiem ferri? Quare cum neqae fontes Gangis, neque situs, neque longitudo ipsius veterum descriptioni conveniat, hune esse veterum Gangem negamus, tametsi no m en eius referre videatur. Quin imo cur ipsi qui eius opinionis au tores fuerunt suae sententiae confidenter stare videntur, cum alterum finxerint Gangem ijsdem cum Guenga ostijs se in Bengalicum sinum exonerantem ipsa nimirum distentione arguente. Âdde quod oppida aliquot et Moin sive Mien regnum huic fluvio, quem nos Gangem esse defendimus, débita ad suum quoque ftetitium Gangem transtulerint, quo perspicue intelligi datur verum illum et veterum Gangem alibi quam in sinu Bengalico querendum esse. Prêter solidas quoque istas rationes vel figura ipsa littorum et nomina passim inscripta veritatem ostendere poterant, Comari enim promontorium et nostri cum Ptol. atque Arriano ponunt, tum cabo de Colle quid aliud sonat quam Collaicum Ptolomei aut Colchicum Ârriani? quid consonantius quam Jameri et Chaberis sive Camara, Pogu vel Pegu et Paduca, Tanay et Taua, Malanga et Malaca, Cantan et Gange oppidum cum fluvio maximo qualem vèteres quoque Gangem testantur? Deniquse si hic non est Ganges ubi posuimus, quo referentur tôt insulse in sinu Gangetico a Ptolomeo positae cum in Bengalico sinu non reperiuntur? Tenemus ergo Cantan maximum fluvium esse Gangem a veteribus celebratum , et Âuream esse non quae nunc Malaca est, sed Japan insulam, ut ex Arriano et Mêla liquet, tametsi peninsulam faciat Ptolomeus, apud quem et Sabana emporium hodiernum insulaenomen videtur obtinere. M. Paul. Yen. lib. 3, cap. 2, dicit eam convenienter antiquo nomini suo auro abundantissimam esse. Preterea insulam Burneo esse que Ptol. Bone fortuna?, Celebes, Âmbon et Gilolo esse quae Sindaeappellantur, Mindanao cum vicinis 4 maioribus Barussas vocari refellere non possumus. Nomina item quedam in recentioribus Tabulis invenio, que Mangi et Cathaium régna Ptolomeo cognita fuisse manifeste doceant, et ad sinum Magnum quem Plinius Chrysin vocat pertinere , ut sunt in Mangi regno Pagrasa , Done , Caracaran, Agonara, Tartaho, in Cathaio autem Aspicia et Brema, quibus apud Ptol. respondent Pagrasa, Daona, Lariagara, Aganagara, Cortacha, Aspitara, Bramma, ut dubium iiullum est Gangem Taprobana orientaliorem esse, recteque deinceps Chrysen insulam et sinum Magnum sequi ullraque Cattigara sinarum statio postremus Ptolomaicae descriptionis terminus orientalem nostraB continentis extremitatem possidere , et in regnum quod hodie Tenduch vocatur incidere videtur.
— Les deux relatives au pôle , sont les suivantes :
De longitudinum geographicarum et polo magnelis.
Testatur Franciseus Diepanus peritissimus nauarchus volubiles libellas, magnetis virtute infectas recta mundi polum respicere in
iosulis G. Viridis , Solis , Bonauista , et Maio, cui proxime astipulantur qui in Tercera, aut S. Maria (insulae suiit in ter Àçores) id fieri dicunt, pauci in earundem occidentalissima Corvi nomine id contingere opir nantur. Quia vero locorum longitudinis a communi magnetis et muudi uieridiano iustis de causis initium sumere oportet, plurium testimonium sequutus primum meridianum per dictas C. Viridis insulas protraxi, et quum alibi plus minusque a polo deuianle magnete polum aliquum peculiarem esse oporteat quo inagneles ex omni muudi parte despiciant, euum hoc quo assignaui loco existere adhibita declinatione magnetis Raifsbonae obseruata didici. Supputaui autem eius poli situm eliam respectu insulse Corui, ut iuxla extremo primi meridiani positus extreini etiam termini , intra quos polum hune inueniri necesse est , conspicui fièrent, donec cerlius aliquod nauclerorum obseruatio ailulerit.
In subieeiam seplentrionis descriplionem.
Quum in polum extendi tabula nostra non posset, latitudininis gradibus tandem in infini tu m excurrentibus , et descriptions aliquid haud quaquam negligendse sub ipso seplentrione haberemus , necessarium putauimus extrema descriptions nostrae hic repetere et reliqua ad polum usque annectere. Figuram suinpsimus que illi parti orbis maxime congruebat, quaeque situm et faciem terrarum in sphsera esset, redderel. Quod ad descriplionem allinel, eam nosaccepimus ex itiuerario Jacobi Cnoxen Buscoducensis , qui quidam ex rébus gestis Arturi Britanni citât, maiorem autem partem et poliora a sacerdote quodam apud regem Noruegiae anno D. 1564 didicil. — Descenderat is quinto gradu ex illis quos Àrlurus ad has habitandas insulas miserai, et re fer ébat anno 1360 Minoritam quendam Anglum Oxoniensem malhematicum in eas insulas venisse, ipsisque relictis, ad ulleriora arte magica profectum descripsisse omnia et# aslrolabio dimensum esse in hanc subieeiam formam fere, uti ex Jacobo collegimus. — Euripos illos 4 dicebat tanto impelu ad interiorem voraginem rapi, ut naues semel ingressse nullo vento relroagi possunt, neque vero unquam tantum ibi ventum esse ut moïse frumentarigg circumagendœ suffîciat. Simillima his habent Giraldus Cambrensis in lib. de mirabilibus Hibernise sic enim scribit : Non procul ab insulis (Ebudibus, Islandia etc.) ex parte boreali est maris quaedam miranda vorago ad quam a remotis partibus omnes undique marini fluctus tanquam ex conducto coniluunt, qui in sécréta naturse penetralia se ibi transi'undentes quasi in abyssum vorantur, si vero nauem hanc forte transire conligerit , tanta rapitur et attrahilur fluctuum violentia , ut eam statim irrevocabililer vis voracitatis absorbeat.
— Enfin les deux traitant des moyens pour déterminer les directions et les distances dans la navigation :
Brevis usus organi direclorij.
Cum inscriptionibus necesbarijs occupatus oceanus sufficienter directoria recipere nequeat, et terra in qua eorundem non exiguusest usus nulla, coacti fuimus hoc organum directorium addere, ut duorum
quorumlibet locorum ad invicem respectas et habitudo inde pati possit. — Débet autem prior locus , ad quem alterius respectum queriraus, latitudinem noiani habere, et in eadera sub primo organi meridiano situs intellegi. — Duo autem buic primo meridiano directoria applicamus, quorum su péri us serviet cum prior locus maiorera habet latitudinem quam secundus, inferius cum minorem, ex utriusque centro filum dependeat.
Quando igitur secundus locus longitudinis et latitudinis differentiam a priore notam habet, nota sunt directio et distantia. Directio primiuD si notato situ secundi loci iuxta long, et latit. differentiam filum ex centro directorij ad aequidistantiani duorum locorum extendatnr, parallelse enim lineae qusecunque in organo eiusdem sunt directions. Parallelos autem eadem circini extensio ex utroque loco filum direct* optime indicabat. Distantia deinde per modum alia tabella contentum invenietur.
Si secundus locus directionem cum diflerentia alterutra longitudinis vel latitudinis notam babuerit, ad eam directionem filum extendator, et ex priori loco circini ductu illi parallela linea fingetur quae obi notam differentiam compleuerit, etiam distantiam notam facîet iuitt rationem in alia tabella descriptam. — Si secundus locus directionen et distantiam a primo notas babuerit innotescent etiam differeotiae lai et long. Quaeratur directio eandem ab aequatore declinatioaem babens, quam locorum directio a meridiano in eadem a centro directionem
tôt gradus aequatoris mensurentur quot locorum distantia exigit;tum meridianus eos gradus terminans in aequatore quoque gradus differeotiae latitudinis a centro directionum computando termînabit. Hossi addas priori loco in minori latitudine existent! , aut demas ab eadem in maiore posito, prodidit latitudo secundi loci , ad quam e priore loco educta directio etiam longitudinis differentiam notabit, inde videiicetad aequidistantiam a proximo ineridiano in aequatorem descendendo. — Plana maioraque de hoc organo in geographia nostra, deo volente,dabimus.
Distantiœ locorum mesurandœ modus.
Aliud nobis est plaga aliud directio distinctionis rerum causa. Plagam vocamus nostri loci ad alterum respectum secundum déclina tionem circuli maximi per utrumque locum ducti ab aliquo 4 punctorum cardinalium. Sic dicimus locum aliquem nobis esse boreozephyrium id est nordwestium quando circulus maximus a nobis per eum ductus 45 gradus in horizonte déclinât a septentrionali cardine versus occidentalem. Directionem vocamus lineam ab uno loco in alium sic duetam nt cum quibusuis meridianis sequales angulos faciat, hae perpetuo oblique incuruatur in superficie sphaarae propter meridianorum ad se invicem inclina tionem, atque inde in magnis distantiis, et potissimura circa borealiores partes distantia directionalis semper maior est distantia plagali, in mediocribus vero, et maxime uersus aequatorem sitis, non est notabilis diflerentia quare cum plagales distantiae sumendae circa aequatorem non excedunt 20 gradus maximi circuli , aut in climate Hispaniœ et Galliae 15 gr. aut in partibus septentrionalibus Europaeel Âsiae 8 vel 40 conuenienter directionalibus distantiis pro plagalibos
ftive rectis utemur, alioqui et harum inquirendarum ratio traddi potest, sed operosior nec admodum necessaria. Distantiae ergo directionales sic inuenientur. Consideratur quo nomine appelletur linea imaginaria inter duos locos extensa, hoc est cui iû tabula scripta? lineœ si parallela?, quod per circinum ex utroque loco in eandem lineam extenso explorabit ur,deinde quae sit differentia latitudinis eorundem locorum,quo inuenielur distantia cuiusque a proximo parallelo latitudinis in scalam graduum latitudinis transferendo, his duobus inuentis in aliquo directorio sequinoctiali imposito linea eodem angulo declinans ab aequinoctiali, quo linea imaginaria propositorum locorum a meridiano alterutrius et a centro directorii computatis tôt gradibus aequaloris quot erant in differentia latitudinis, ab extremo graduum ad proximum meridianum distentus circinus deorsum fera tu r altero pede se m per eundem meridianum occupante, reliquo uero eundem aequidistanter comitante donec in inuentam declinationis lineam incidal, ibi tum iste figatur; ille qui meridiano inhaerebat extendatur in centrum directorii, sic distentus circinus utroque pede aequatori applicatur, ac tum gradus inlercepti indicabunt directionalem propositorum locorum distantiam, multiplicando numerum graduum per 45 si germanica miliaria quaerantur, per 60 si italica, per 20 si gallica aut hispanica communia. Hase distantiœ inquirendae ratio per se quidem semper infalibilis est, sed in iis directionibus quae maxime ad parallelum latitudinis inclinantur incertior est circini applicatio propter nimis obliquam directionalium linearum incidentiam in parallelos, ideoque in his alter hic modus erit exactior. — Sumetur circino differentia latitudinis assumptorum locorum, et obseruando quod gradus ibidem circinus intercipiat, sic distentus ex uno loco versus alterum toties reuoluatur quoties intercapedo locorum suscipere potest, siquid residuum est distantia*, quod ad integram circini extensionem non perueniat id contractior circinus excipiet et in medios gradus differentia^ latitudinis traduce|ur, notatisque ibi interceptis gradibus colligentur omnium reuolutionum gradus eu m residuo in unam sumam, qua ut raox diximus multiplicata, proueniunt miliaria distantiae qusesitae.
Jean IV, Komnène, kaloioannes, empereur de Trebizonde 4446-4458, épousa une fille d'Alexandre , roi d'Ibérie.
si- f^ï
CD i
A.JÎ a i
es O t
et
A p en <^
Scf <o s.
âo 3
Sb
si
ri
Ou A
tt-
oc
ta »
5» rt » EJ S
B» ors
ts
fi»
SA
O te,