‹ Godeau, évêque de Grasse et de VenceChapitre 172 sur 242 · Arch. des A. -M., Ev. de Gr., 4o, fol. 941 recto · texte numérisé non relu

Arch. des A. -M., Ev. de Gr., 4o, fol. 941 recto

— i9* — « Dudum siquidem felicisrecordationis Innocentio papae IX1 exposito, quod ecclesiae Grassensis et Venciensis, quibus bonae memoriae Stephanus Grassensis et Aldouinus Venciensis episcopi, dum viverent, praesidebant, per obitum Stephani et Aldouini, qui extra romanam curiam debitum naturae persolverant, pastorum solatio destitutae erant, quaeque 2 ecclesiae praedictae non nisi per novem milliaria ab invicem distabant, illarumque diœceses contiguae, fructus vero, reditus et proventus mensarum episcopalium in simul 600 ducatorum auri de caméra, secundum communem existimationem, valorem annuum non excedebant... quodque, si ipsae ecclesiae invicem perpetuo 3 unirentur, annecterentur et incorporarentur sub unius praesulis cura, felicioribus incrementis proficere possent ...dictus praedecessor (Innocent IX), sub data ultima duodecirno kalendas decembris pontifîcatus sui anno primo, univerat, annexuerat et incorporaverat ecclesias praedictas sic, ut praedicitur, vacantes ...et subinde 4 piae memoriae Glemens papa VIII, ne de unione, pro eo quod super illa, ipsius Innocentii praedecessoris ejus superveniente obitu, litterae confectae non fuerant, posset quomodolibet dubitari ...voluerat et apostolica auctoritate decreverat, quod unio perinde a dicta die duodecima kal. dec. suum sortiretur effectum ac si super illa ejusdem Innocentii litterae sub ejusdem diei data confectae fuissent, ac alias prout in litteris apostolicis, de super sub data ultima quinto idus februarii {en note i/j févr. 1692) pontificatus dicti démentis anno primo confectis, plenius continetur... »

1 . L'annotateur dit qu'il fallait parler de Clément VIII, successeur de celui-ci. Innocent IX ne régna que du 3o octobre i5gi au 3o décembre : dans ces deux mois on put l'entretenir de la situation des deux petits diocèses provençaux.

Page 1