XXVI. Il s'y trouve un bœuf fait comme un pe et qui
multisque victi prœliis, ne se quidem ipsi cum illis virtute comparant.
XXV. Hujus Hercyniæ silvæ, quæ supra demonstrata est, latitudo novem dierum iter expedito patet : non enim aliter finiri potest , neque mensuras itinerum noverunt. Oritur ab Helvetiorum et Nemetum et Rauracorum finibus, rectaque fluminis Danubii regione pertinet ad fines Dacorum et Anartium : hinc se flectit sinistrorsus, diversis ab flumine regionibus, multarumque gentium fines propter magnitudinem attingit : neque quisquam est hujus Germanie, qui se aut adisse ad initium ejus silvæ dicat, quuin dierum iter Lx processerit, aut quo ex loco oriatur, acceperit. Multa in ea genera ferarum nasci constat, quæ reliquis in locis visa non sint : ex quibus que maxime differant ab ceteris et mcmoriæ prodenda videantur, hæc sunt.