XXXIV. En voyant ces travaux, les habitants, effrayés
in finibus consistunt Cadurcorum. Ibi, quum Lucterius apud suos cives, quondam integris rebus, multum potuisset , semperque auctor novorum consiliorum magnam apud barbaros auctoritatem haberet, oppidum Uxellodunum, quod in clientela fuerat ejus, egregie natura loci munitum, occupat suis et Drappetis copiis oppidanosque sibi conjungit.
XXXIII. Quo quum confestim C. Caninius venisset, animadverteretque omnes oppidi partes præruptissimis saxis esse munitas, quo, defendente nullo, tamen armatis ascendere esset difficile; magna autem impedimenta oppidanorum videret, quæ si clandestina fuga subtrahere conarentur, effugere non modo equitatum, sed ne legiones quidem possent ; tripertito cohortibus divisis, trina excelsissimo loco castra fecit, a quibus paulatim, quantum copiæ patiebantur, vallum in oppidi circuitum ducere instituit.
XXXIV. Quod quum animadverterent oppidani, miserrimaque Alesie memoria solliciti similem casum obsessionis vererentur ;