XLVI. Pendant ce colloque, on annonce à César que
neraturum, et quecumque bella geri vellet, sine nllo ejus labore et periculo confecturun.. »
XLV. Multa ab Caesare in eam sententiam dicta sunt, quare negotio desistere non posset, et « neque suam, neque populi Romani consuetudinem pati, uti optime meritos socios desereret: neque se judicare Galliam potius esse Ariovisti quam populi Romani. Bello superatos esse Arvernos et Rutenos ab Q. Fabio Maximo, quibus populus Romanus ignovisset, neque in provinciam redegisset, neque stipendium imposuisset. Quodsi antiquissimum quodque tempus spectari oporteret, populi Romani justissimum esse in, Gallia imperium : si judicium senatus observari oporteret, liberam debere esse Galliam, quam bello victam suis legibus uti voluisset. »
XLVI. Dum hzc in colloquio geruntur, Cesari nuntiatum est equites Ariovisti propius tumulum accedere, et ad nostros adequitare, lapides telaque in nostros conjicere. Casar loquendi