‹ Guide theorique et pratique du photographeChapitre 52 sur 107 · SUR LA CHAMBRE NOIRE · texte numérisé non relu

SUR LA CHAMBRE NOIRE

elungabis, majora et recta, ûtî sunt , conspicies sed non perspicua. Hinc evenit,

Ut quisque picturœ ignarus, rei alicujus vel hominis efflgiem delineare possit,

Dummodo solum colores assimilare discal. Hoc non parvi faciendium artificium, feriat sol fenestram, et ibi circa foramen imagines vel hommes adsint quorum imagines delineare volumus. Sol imagines illustre^ non vero foramen. Oppones foramini papyrum albani ac tandiu liomines ad lumen accomodabis, appropinquabis, elongabisdum perfectam imaginem sol in objectam tabulam référât, picturae gnarus colores superponendo ubi sunt in tabula et ora vultus circumscribet, sic amota imagine remanebit impressio in tabula et in superficie, ut imago in speculo spectabitur. Si vis

Ut recta omnia videantur.

Hoc erit magnum artificium, a multis tentatum sed non assecutum. Aliqui enim planis speculis foramini oblique objectis, et in oppositam tabulam reverberatis, videbam parum recta, sed obscura, et indiscreta. Nos saepius albam tabulam foramini oblique opponendo, atque e regione foraminis inspicientes, videbamus fere recta, sed pyramis per obliquum dissecta, sine proportione homines et imperspicuos ostendebat. Sed tali modo ita lies voti compos. Opponito foramini specillum e convexis fabricatum,inde in spéculum concavum imago résiliât. Distet spéculum concavum a centro, nam imagines quas obversas recipit, rectas reddit, ob centri distantiam. Sic supra foramen et

papyrum albam jaculabit imagines rerum objectarum, tam dare et perspicue ut non satis laetari, non satis mirari possis. ld tamen duximus ad monendum, ne opera frustreris quod proportionati sint oportet circuii specilli, et concavi portio, quomodo jdassequaris plurieshic declarabitur. Docebimus etiam.

1° Quomodo fieri possit ut in cubiculo venatus, hostium praelium, et alia praestigia appareant ;

2° Quomodo soli s eclipsis videri possit;

3° Quornodo in tenebris ea conspicias, quae foris a facibus illuminantur ;

4° Quomodo sine speculi, et alterius visibilis rei visione pendula imago in aere videatur ;

5° Quomodo neque visibile neque spéculum spectectur, sed imago sola in cubiculi medio pendula videatur, etc.

Pour abréger, nous renverrons le lecteur à l'ouvrage même de Porta, s'il désire connaître ces applications curieuses de la chambre noire.

Page 1