‹ Henri de Valois et la Pologne en 1572 (volume 2)Chapitre 69 sur 333 · Il fut nommé cardinal en · texte numérisé non relu

Il fut nommé cardinal en

2. « Nihil autem est eo venus quod scribit R. D. V. miseram nunc episcoporum esse conditionem : de vi queruntur, qui vim afferunt ipsi. Qui templa violant, sacerdotes et pastores legitimos ex illis ejiciunt, sacra vasa diripiunt, proventus etiam ecclesiarum omnes auferunt : illi ipsi vim afferri sibi vociferantur, quando legitimi pastores , ut per vim ablata restituantur, laborant. Deinde vero non jam doceri volunt oves a pastore, sed pastori docendi formam prsescribere ; quod mihi fit ab hsedis meis Elbingensibus. Persuadet sibi burgimagister, se plus in Scripturis intelligere, quam non solum episcopus ejus civitatis intelligat, verum etiam tota catholica Ecclesia. Posteaquam vero jugum episcoporum excusserunt, regiam quoque majestatem non pluris faciunt. A nemine cogi, sed ipsi cogère volunt omnes : nec magis episcopo quam ipsi regise majestati parère detrectant. Et banc vocant libertatem, non agnoscere potestatem ullam, quod cuique visum est, id impune facere, quam cuique visum est fidem, vel perfidiam potius, amplecti. » Hosii Opéra omnia, t. II, Epistolœ (Epist. 103, Stanislao Carncovio, Heilsperg. 1568), p. 250.

3. « Illi non spiritualem nostram, sed regiam jurisdictionem sublatam cupiunt, et sicut omnes papse sic et reges esse volunt omnes, ut simus sine lege, sine rege, sine sacerdotio, sine sacrificio, sine Deo. » Iblâ.

4. « Obedientiam esse csecam debere... principem subditorum judicio permittere, peccatum esse. » Voy. Krasinski, p. 405.

Page 1