‹ Histoire anonyme de la première croisade éditée et traduiteChapitre 149 sur 188 · COMITES INTER SE LITIGANT · texte numérisé non relu

COMITES INTER SE LITIGANT

mensem et iv dies^, in qua fuit mortuus Oriensis episcopus^. Fuerunt ibi ex nostris qui illic non invenerunt sicuti opus eis erat, tantum ex longa mora quantum ex districtione famis, quia foris nequiverant aliquid invenire ad capiendum ; sed scindebant corpora mortuorum, eo quod in ventribus eorum inveniebant bisanteos^ reconditos; alii vero cedebant carnes eorum perfrusta et coquebant ad manducandum*.

[34.] Boamundus autem non potuit apud comitem SanctiEgidii concordari super id quod petebat’ iratusque reversus est Antiochiam. Cornes igitur Raimundus, non diu moratus, mandavit per suos legatos Antiochie duci Godefrido® et Flandrensi comiti ac Rotberto Nortmanno et Boamundo ut ipsi venirent ad Rugiam® civitatem loqui cum eo; veneruntque illuc omnes seniores et fecerunt concilium quomodo honeste possent tenere viam Sancti Sepulchri pro qua moti sunt et usque hue perventum sit. Nequiverunt concordare cum Raimundo Boamundum, nisi Raimundus cornes redderet Antiochiam ei^. Noluit cornes ad hoc assentire*, pro fiducia quam fecerat imperatori. Comités denique et dux revers! sunt in Antiochiam cum Boamundo; cornes vero Raimundus reversus est ad Marram, ubi peregrini erant, mandavit quoque suis militibus honestare palacium et castellum quod erat supra portam pontis civitatis®.

a. Les mots duci Godefrido et tout le passage qui suity jusqu'aux mois omnem abundantiam frumenti {p. 182^ ligne 23) inclusivement, ont été omis dans C*. — b. assentiri C^.

Page 1