‹ Histoire anonyme de la première croisade éditée et traduiteChapitre 152 sur 188 · Du 17 au 22 janvier · texte numérisé non relu

Du 17 au 22 janvier

Original from

UNIVERSITY OF WISCONSIN

SARRACENORUM OPPIDA FRANCI OBTINENT

etenim inde pervenimus gaudentes hospitari ad quoddam Arabum castrum. Exivit igitur dominus castri et concordatus est cum comité.

Exeuntes vero inde, pervenimus ad quamdam civitatem pulcherrimam et omnibus bonis refertam, in quadam valle sitam, nomine Kephaliam^ Habitatores vero illius, audientes Francos venisse, dimiserunt urbem et hortos plenos oleribus et domos plenas alimentis corporalibus et fugerunt. Tercia die^, egressi ab ilia urbe, transivimus per altam et immensam montaneam et intravimus invallem deSem^^^in qua erat maxima ubertas omnium bonorum* fuimusque ibi per dies fere quindecim^.

Hic prope nos erat quoddam castrum in quo erat congregata maxima paganorum multitudo*. Quod castrum aggressi sunt nostri idque fortiter superassent nisî Saraceni jactassent foras immensas turmas animalium; reversi sunt nostri deferentes omnia bona ad sua tentoria. Summo autem diluculo collegerunt nostri suos papiliones et venerunt obsidere idem castrum; ibique putabant extendere tentoria®; sed gens pagana omnino dédit se fuge ac dimiserunt castrum vacuum. Intrantes autem nostri invenerunt ibi omnem abundantiam frumenti, vini*^, farine, olei et quicquid eis opus erat. Illic devotissime celebravimus festivitatem Purificationis sancte Marie® veneruntque illic nuncii de Camela civitate^. Rex namque illius mandavit comiti equos, aurum et pactus est cum eo quod christianos nullo modo offenderet, sed eos diligeret et honoraret.

a. Desem X*, C^; de Lem B; densam A^. — b. omnibus bonis A^, B, C*. — c. putabantque ibi figere tentoria C*, C*. — d. Ici prend fin la lacune de C® signalée p. 178, note a.

Page 1