NARRATIO QUARTA
[10.] Postquam vero Turci, inimici Dei et sancte Christianitatis, omnino fuerunt* devicti, per iv dies et noctes fugientes^ hue et illuc, contigit ut Solimanus dux illorum filius SoÜmani veteris, fugeret de Nicena, qui invenit x milia Arabum, qui dixerunt ei : « O infelix et infelicior omnibus gentibus, cur tremefactus fugis? » Quibus Solimanus lacrimabiliter‘=' respondit : « Quoniam olim cum habuissem omnes Francos devictos eosque putarem jam in captivitate ligatos, dum paulatim voluissem ligare adinvicem, tune respiciens rétro, vidi tam innumerabilem gentem eorum, ut, si vos aut aliquis illic adesset, putaret quod omnes montes et colles vallesque et omnia plana loca plena essent illorum multitudine^. Nos igitur, illos cernentes, statim cepimus capere subitaneum iter, timentes tam mirabiliter, ut vix evaserimus de illorum manibus, unde adhuc in nimio terrore sumus ; et si mihi et verbis meis velletis credere, auferreiis vos hinc, quia, si et ipsi potuerintvos solummodo scire, unus ex vobis vix amplius evadet vivus''. »
a. Incipit liber quartus ; Pfostquam], initiale en rouge Explicit liber III. Incipit IIII A^^ B. — b. fugerunt AK — c. fugiendo A^. — d. lacrymans B. — e. vivens A^.
r. Réflexions personnelles d’un grand intérêt. C’est le plus ancien témoignage, exprimé d'une manière naïve, de l’estime mutuelle que les Francs et les Turcs ne cessèrent d’acquérir au cours des croisades.
Original from
UNIVERSITY OF WISCONSIN