NARRATIO SEXTA
[14.] Turci* denique, inimici Dei et sancte christianitatis, qui erant intus in cusiodia civitatis Antiochie, audientesdominum Boamundum et Flandrensem comitem in obsessione non esse, exierunt de civitate et audacter veniebant preliari nobiscum, insidiantes undique in qua parte obsidio esset languidior, scientes illos* prudentissimos milites foris esse, inveneruntque quod in una Martis die^ possent obsistere nobis et ledere.
Venerunt quoque*^ iniquissimi barbari nocte*^ et irruerunt vehementer super nos et incautos occiderunt multos ex nostris militibus et peditibus^. Episcopus quoque Podiensis in ilia amara die perdidit suum senescalcum*^ conducentem et regentem suum vexillum^et, nisi esset flumen quod erat inter nos et iIlos\ sepius invasisseni nos atque maximam lesionem fecissent in nostram gentem.
Egrediebatur tune vir prudens Boamundus cum suo exercitu de terra Saracenorum venitque in Tancredi montanam*, cogitans an forte ibi valeret invenire aliquid quod potuisset deferri, nam totam terram in expendio miserant : alii quippe invenerant, alii vero vacui
a. [T]urci, initiale en rouge dans alinéa dans A^ et en marge^ d'une main postérieure : 6. — b. illos omis dans A^y A^y C. — c. vero A^y B, C. — d. caute A^y B. — e. senescallum C>; seneschallum C*.