‹ Histoire anonyme de la première croisade éditée et traduiteChapitre 83 sur 188 · VICTUM MAXIMO PRETIO CHRISTIANI EMUNT · texte numérisé non relu

VICTUM MAXIMO PRETIO CHRISTIANI EMUNT

redierant. Tune vîr sapiens Boamundus increpavit eos dicens : « O infelix et miserrima gens! O vilissima omnium Christianorum ! Cur tam celeriter vultis abire? Sinite modo, sinite usquequo" erimus congregati in unum et nolite errare sicut oves non habentes pastorem. Si autem inimici nostri invenerint vos errantes, occident vos, quia die noctuque vigilant ut vos sine ductore segregatos sive solos inveniant vosque cotidie occidere et in captivitatem ducere laborant. » Cumque finis esset dictis rediit ad suam hostem^ cumsuis plus vacuis quam onustis*.

Videntes autem Hermenii et Surani^ quod nostri penitus vacui rediissent, consiliati in unum abibant per montanas et prescita loca, subtiliter inquirentes et ementes frumentum et corporea alimenta que ad hostem deferebant, in qua erat famés immensa, et vendebant onus unius asini viii purpuratis, qui appreciabantur exx solidis denariorum*. Ibi quidem sunt mortui multi ex nostris non habentes pretium unde tam carum emere potuisseni.

[16.] Willelmus igitur Carpentarius^ et Petrus Heremita* pro immensa infelicitate ac miseria ipsa latenter recesserunt. Quos Tancredus persequens apprehendit secumque reduxit cum dedecore; qui*^ dextram et fidem illi dederunt quia* libenter ad hostem redirent et satisfactionem senioribus facerent. Tota denique nocte

a. quousque C. — b. gentem AK — c. Suriani C*. — d. quia ^1, ^3^ CS. — e. qui ^1, C*, C»,

1. Sur la déception des croisés au retour de cette expédition de ravitaillement, voir Raimond d’Àguilers, 6, p. 346 : « Regresso exercitu victore et vacuo », et Albert d’Aix, III, 52, p. SyS.

Page 1