‹ Histoire artistique de la cathédrale de Cambrai, ancienne église métropolitaine Notre-DameChapitre 90 sur 102 · TESTAMENT DE GUILLAUME DU FAY · texte numérisé non relu

TESTAMENT DE GUILLAUME DU FAY

Dies nostri sicut ambra declinaverunt et velut aqua decurrens, rapidis ad mortem traliimur gressibus , cujus et si certa sit omnibus nécessitas , diem tamen aut qualiter venerit nullus non ignorât, nec aliud est in sorte liominum felicius jmo nulla prêter bec félicitas , quam sub tins bono présentera claudere vitam. Quem ut quis attingat facilius prudenter agit, si prius sospitate fruens, de temporalium dispositione cogitât ne, dura cor sursum magis erigere convenit , cure graves subeant , quibus mens , infima meditando, a conditoris sui summique boni contemplatione retrahatur. Hec perpendens, ego, Guillermus Du Faj , Cameracensis et sancte Waldetrudis Montensis ecclesiarum canonicus prebendatus, nolens ab hoc seculo intestatus decedere, agens primitus gratias Deo pro universis donis ab eo michi , prêter mérita , largiflue impensis , in nomine ejusdem Domini Patris et filii et Spiritus Sancti , testamentum , ordinationem seu ultimam voluntatem meam condo , facio et ordino in modum qui sequitur.

In primis siquidem profiteor me veram et ortodoxam fidem catholicam tenere quam Sancta Nostra Ecclesia docet et prédicat, in illaque vivere velle atque mori , protestans quod , si , quod absit , furia, amentia , infirmitate vel alio eventu sinistro me in futuram aliquid dicere vel facere contingat, quod sinceritati ejusdem fidei videatur contraire, ex nunc illud detestor , revoco et annuUo , petens michi , vita comité , sacramenta ecclesiastica débita et consueta ministrari et si forte tune illa petere non possem aut scirem, animam vero meam , dum corporis ergastulo exuta fuerit , domino Deo meo , intemerate virgini Marie matri Dei , sanctis Michaeli archangelo , Johanni Baptiste , Petro , Paulo, Nicolao , Anthonio

(1) Bien que nous ayons donné la substance de cette pièce dans la première partie de ce livre , et aux Executions lestameniaires , nous croyons , en raison de la célébrité de Guillaume du Fay, devoir reproduire m extenso le texte même du testament, c'est un document historique très intéressant et absolument inédit.

Katherine, Barbare , totique curie supemorum civium liumiliter et dévote commendo.

Corpus vero sive vile cadaver ecclesiastice sépulture in dicta venerabili ecclesia Cameracense, scilicet in capella sancti Stepliani , ante representationem meam lapideam quam iaibi fieri feci meis expensis , quem locum domini mei capituli michi gratiose concesserunt , unde gratias ago. Item lego presbitero qui michi sacramenta in extremis ministrabit viginti solides Par. monete Cameracensis , si decanus fuerit xl solides , ipsius clerico quinque solides; item volo de per me debitis satisfieri et forefacta emendari. Item volo exequias faneris mei fieri honeste in ecclesia Cameracense cum pulsatione, toto luminari et accensione quatuor cereerum ante jmaginem sancti Anthonii de Padua epithaphium meum indicta capella sancti Stephani , et quod ad missam cantetur sequentia illa^ etc. ; interessentibus autem in illis singulis dominis canonicis lege xx solides , et pro psalterio iii solidos iiii denaries , magnis vicariis x solides , parvis vicariis vin solidos nii denaries , cappellanis ac francis sergantis et ballivo vi solidos viii denaries , pueris altaris, turiario , nuntio , parvis sergantis et serganto ballivi ac clericis cappellaniarum m solides lin denaries , capellano et clerico revestiarii pro laboribus eorum cuilibet x solides. Item vicariis magnis et parvis ut simul in ipsis exequiis psalmodient et cantent et ipso die simul honeste reficiantur ultra premissa octo libras P. (Parisienses) , et pueris altaris simul ut orent pro me , qui in eorum ordine puer serviens honores radicitus et commoda ex ipso servitio me consecutum prefiteor xb solides. Item eodem die dicantur pro animabus mea , parentum et benefactorum meorum tôt misse quot sacerdotes poterunt reperiri , et cuilibet celebranti dentiir très solidi, mi denarii , distribuanturque vi mensure bladi in panem cenversi et quot erunt panes tôt cum illis denarii pauperibus erogentur. Item dicatur psalterium bene et distincte cum pulsatione, et tam parvis vicariis quam clecquemando satisfiat valde bene , ad discretionem meorum presentium in deportatiene funeris mei ad ecclesiam xx denaries , magnis vicariis x denaries , ceteris vero de choro cuilibet vi denaries.

Item volo et ordine quod postquam ecclesiastica sacramenta michi fueriat ministrata et ad ageniam tendere videbor , si , hora pati possit , sint octo ex seciis ecclesie juxta lectum meum qui, submissa voce cantent hjmpnum Magno salutis gaudio , pro que lego xl solidos P. (Parisienses), que hjmpno finite pueri altaris , una cum magistro eorum et duobus ex seciis , inibi sircdliter présentes décantent motetum meum de Ave Regim Celorum pro que eis lege xxx solides. Item lego Anthenio Hardi, filiole mee , librum in qpie habetur legenda sancte Barbare in latine et librum benorum meorum. Item lego commatri mee , uxori Jacobi Hardi, unum ex meis Agnis Dei de pure auro. Item lego hymagiai béate

Marie Cameracensis super altare feretrorum , magnum Agnum Dei de argento deaurato. Item lego capelle sancti Stephani una cum libro in quo continetur missa sancti Anthonii de Padm in pergameno unum alium librum papireum magni voluminis continentem missam sancti Anthonii Viennensis et missam meam de Requiem. Item voloquod quicumque dominorum meorum post obitum meum domum meam habuerit possit , se voluerit, capellam meam fulsitam , prout est , pro precio appreciato optare. Item lego ecclesie sancti Auberti Cameracensi, tabulam que est in aula mea super caminum , cum onere quod teneantur religiosi pro anima mea celebrare in eorum ecclesia , pro semel , unum obitum solemnem. Item lego Domino Martino Courtois figuram régis quam misit michi Johannes de Fontenay , cum tabula que est super hostium camere mee quam ipse tulit de Turonibus. Item lego domino meo reverendo domino episcopo Atrebatensi cultellum meum regalem queiii misil miclii rex Sicilie. Item lego domini Goberto le Mannier figuram mortis. Item lego tabulam quammicbi dimisit quondam dominus meus et confrater dominus Sym.on le Breton, ubi est jmago béate Marie virginis cum representatione ipsius domini Sjmonis , magnis vicariis ut ponatur diebus festivis et in diebus sui et mei obituum super altare. Item lego Agnum Dei , quem baLui ab eodem domino Sjmone le Breton, jmagini béate Marie de Gratia in capella trinitatis ut ponatur cum aliis jocalibus. Item lego domino Alexandro servitori meo , casu quo michi in die obitus mei servierit , pro servitiis michi impensis , centum libras Parisienses cum manipulis cui'atorum et libro quem dédit michi frater Guillelmus Poree et volo quod possit, post obitum meum de bonis posL dominos executores meos infra nominatos tantum accipere pro pretio imposito quantum ascendit dictum legatum centum librarum. Item lego domino Petro de Vado xx libras. Item Fabrice ecclesie Cameracensis xl libras. Item Fabrice ecclesie sancte Waldetrudis Montensis xx libras , et Fabrice ecclesie béate Marie Condatensis c solides. Item lego magno Cartesie xx libras. Item conventui Fratrum Minorum hujus civitatis, quia sum in recomniendationibus totius ordinis, c solides. Item conventui Fratrum Predicatorum Valencenensium quia similiter sum in recommendationibus orationum et devotionum totius ordinis , prout per litteras de super factas quas habeo latius constat, c solides. Item lego magistro Gerardo , medico , canonico Atrebatensi xx libras pro servitiis michi impensis. Item lego mense domini abbatis sancti Auberti , in qua sepissime et egregie refectionem cepi , x libras vocatis aliquibus dominis et amicis juxta suam discretionem. Item lego domino Petro de Vado tabulam illam quam michi vita comité donavit, una cum alia tabula que est in parva caméra , in qua est ymago béate virginis assotiata jmagi-

(1) Alias Gobe , c'était un chanteur attaché à la maîtrise.

nihus apostolorum Pétri et Pauli , etc. Item volo quod xii de sufficientioribiis, sive sint magni sive parvi vicarii, in crastinum exequiarum décantent missam meam de Requiem in capella sancti Stephani et in fine misse post reqmescant in face dicant unam de sequentiis aliis quam Yoluerint deinde de profundis cum collecta Inclina et Fidelium , et pro hoc lego ira libras Parisienses. Item lego hospitalibus , sancti Juliani XX solidos , sancti Johannis x solidos , et sancti Jacobi x solides ; item prisonariis in castre de Sellis xv solidos ; item leprosis x solidos ; item cuilibet presbitorum antiquorum virorum sancti Pétri de Bevees , ii solidos VI denarios; item cuilibet beghinagio sanctorum Vedasti et Georgii et de Lille x solidos ; item recluse sancti Vedasti xx solidos ; item Beghinagio de Cantimprato xv solidos ; item volo certas fundationes meis expensis fieri per magnos vicarios quarum designatio sequitur. Primo volo habere , et per eosdem magnos vicarios in dicta capella sancti Stephani celebrari, unum obitum quolibet anno imperpetuum pro mea parentumque et benefactorum meorum animarum sainte, pro cujus labore percipient annuatim xxx solidos.

Item volo , fundo et ordino in eadem capella très cereos ante très jmagines et unum coram Epitaphia accensuros , videlicet in die sancto Pasche et sancti Antlionii de Padua necnon sancte Waldetrudis in omnibus horis et missis sancti Guillelmi confessoris singulis que diebus sabbatiniset aliis quibus antipbona Salve Résina decantatur, quam diu ipsa antiphona cum versiculo et collecta duraverit , quosquidem un'"' cereos ad eorum, scilicet magnorum vicariorum , provisionem bis in anno in festo videlicet nativitatis domini et in dicte festo sancti Anthonii Padani (sic) renovari decerno , unde pro estimatione duarum librarum cere assigne annuatim xm solidos ira denarios ; item clerico ejusdern caritatis et capelle pro diligentia et accensione cereorum hujusmodi annuatim v solidos Parisienses. Item in die festo sancti Pascbe hora magne misse cbori, ordino celebrari in eadem capella missam unam de die cum memoria pro me et omnibus defunctis, ad instar misse que pro quondam Egidio de Bosco in die dominice adventus domini dicitur, pro quo celebranti m solidos iiii denarios ; item statuo in die sancti Anthonii de Padua in predicta capella perpétue missam de eodem sancto per très ex ipsis magnis vicariis presbiterum scilicet djaconum et subdyaconum solemniter celebrandam , in qua assint magister puerorum et alii quicumque sufficientiores de choro, sive sint magni vicarii sive parvi , vel capellani , ad provisionem tamen dictorum magnorum vicariorum , qui missam per me compositam décantent, quibus assigne xxx solidos , inde quilibet m solidos iiii denarios ; volo tamen quod magister puerorum prefatus ultra dictam portionem habeat pro suo labore xx denarios , sex autem pueri qui post completorium in profesto ipsius sancti responsum si quereris miracula cum versu et gloria necnon

motetum 0 sydus Hispanie de eodem sancto et in crastinum admissam Et in terra pacc decantabunt , percipient x solides , unde cuilibet xxx denarios que omnia simul sunt xli solidi vni denarii, volo insuper quod in fine hujus misse legatur de profundis , sicut in missa capelle Trinitatis presbitero incipiente , aliis respondentibus , cum orationibus Inclina et fidelium et post completorium veniant in dicta capella sancti Stephani socii qui fuerint in missa cantaturi antiphona 0 frôles Hispanie super cantu piano , deinde dicant pueri versum et presbiteri collectam , postea vero dicant pueri motetum 0 lumen ecclesie vel alium ad libitum magistri eorumdem. Item volo quod in die sancte Waldetrudis per eosdem magnos vicarios decantetur in dicta capella una missa de eadem sancta , et similiter in die sancti Guillelmi confessons que est décima februarii , in quibus misais fiât memoria de defunclis. Quod si pro cantandis hujusmodi duabus missis aliqui ex predictis magnis vicariis defuerint poterunt illorum absentiam supplere quicumque suffici entes aut jdonei fuerint per eosdem vocali de corpore ecclesie ; unde sacerdoti pro qualibet missa ordino dari m solidos iiii denarios , cuilibet vero illorum octo in singulis missis cantantium ii solidos , sunt simul xxxviii solidi VIII denarii. Si autem festa sanctorum Anthonii , Guillelmi vel sancte Waldetrudis sabbato seu feria secunda , aut aliis impeditis diebus occurrerint , transferantur solemnitates missarum hujusmodi in crastinum vel diebus aliis convenientioribus ad toUendam concurrentiam.

Item ibidem fundo et ordino , quolibet mense secunda die mensis , missam unam celebrari ad instar illius magistri Gregorii Nicolai , inde pro qualibet missa ordino et statuo m solidos un denarios , sunt uimul XL solidi. Omnes igitur misse dicende pro me et fundande per anni circulum , sunt numéro xvii. In quarum et cujuslibet fine a célébrante super tumbam meam aspersio fiât aque benedicte , pro quibus universis et singulis fideliter et pie faciendis ac salubriter adimplendis, ego Guillelmus volo tradi et deliberari eisdem magnis vicariis et adeorum commoditatem in pecuniam per meos executores summam centum et viginti scutorum ad XL solidos Parisiennes appreciatorum.

Hujus autem testamenti executores nomino et ordino venerabiles et carissimos dominos meos dominos Reginalem de Leonibus, Johannem du Rosut, Radulpbum Mortier canonicos, Petrum de Vado et Alexandrum Bouillart capellanos ecclesie Cameracensis , quibus humiliter supplice quatinus expensis bonorum meorum hujus executionis onus dignentur assumere. Ita quod très ex ipsis , altero impedito seu vacare huic rei forsan quod non credo nolente , très reliqui proinde possint omnia facere et exequi ac si omnes adessent. Quorum tribus scilicet dominis canonicis necnon domino Guillelmo Bouchelli , secretario capituli , ultra salarium notariatus, si illum tune exerceat, pro gratis michi impensis et spero im-

pendendis servitiis , ut et. assit dictis executoribus in agendis mee executionis , lego unam marcham argenti cuilibet , reliqui vero duo , scilicet domini Petrus de Vado et Alexander , sint contenti legato per me ipsis facto.

Item lego domino Jacobo des Riers, consanguineo meo de Tornaco , quem per xviii meuses vel circiter nutrivi , vigenti scuta Francie , proviso quod idem et sui parentes quitum me teneant de pagamento unius camere ad figuram pellicani in quo scriptum est sut le rose me rejiose , quam su us pater dum viveret michi destinavit de quo si faciat mentionem casso presens legatum. Item volo et ordino quod si omnibus fundationibus et ordinationibus premissis completis adhuc aliquod residuum fuerit de bonis meis restans , illud in missarum celebrationem usque ad unum annuale si sufûceat et alia pietatis opéra convertatur ad discretionem meorum executorum.

Per quod presens nieum testamentum omnia et singula precedentia testamenta per me facta revoco , volens hoc valere jure testamenti codicillorum seu extrême voluniatis aut quovis alio modo de jure vel consuetudine possibili meliori , de quo tamen variando, mutando , minuendo , augendo , revocandoque et annullando michi quam diu mentis compos existam , retineo potestatem , dans prefatis executoribus meis potestatem , obscura si que sint , impetrandi ad eorum intellectum. Volo insuper quod si per cedulam manu mea aut persone publice vel autentice scriptam aut signatam vel et per dominorum proborum testimonium constaret me in premissis aliquid immutasse , addidisse vel subtraxisse aut aliqua legata de novo fecisse illa valeant ac si in presenti testamenti descripta forent.

Anno Domini M IIIP LXXIIII , indictione septima die vero octava mensis julii, pontificatus sanctissimi in Christo Patris et domini nostri domini Sixti , diviua providentia Pape quarti , anno tertio , circum spectus vir magister Guillelmus de Faj canonicus ecclesie Cameracensis , sanus mente et intellectu , suum condidit testamentum sive ultime voluntatis ordinationem, precedentia revocavit, legata fecit , executores elegit et alia fecit ac voluit prout superius describuntur cum petitione instrumenti. Acta fuerunt hec Cameraci in loco capitulari ecclesie Cameracensis, presentibus in hiis venerabilibus et circumspectis viris magistris Johanne de Busco , decretorum doctore , mngno ministro , Jacobo Michaelis canonicis , et Nichasio de Spina presbiteris , cappellanis ejusdem ecclesie testibus evocatis.

ENGUERRANT DE MONSTRELET (i).

Goncedunt domino Enguerrando de Monstrelet scutifero q. dorainica xix^ mensis julii anno M CCCC XLIIII possit facere vetiri quemdam suum filium militem in ordine sancti Johanuis Jherosolimorum post servitium in ecclesia ista et choro ejusdem.

Nona die Novembris CCCC XLIIII Enguerrandus de Monstrelet armiger prepositus civitalis cameracensis de novo creatus prestitit dominis de Capitule juramentum in libro juramentorum.

Arch- de la Cath. Mémorial

(1) Nous n'avons pas cru inutile rie l'i'produire ces mentions relatives au célèbre chroniqueur cambrésien.

Page 1