X. COPIE DE LA CHARTE DE I2O
Qui prouve que le canton de la Marguerisette, dans le dixmage actuel de Saint-Antoine, étoit anciennement dans le dixmage de la paroisse de Saint-Vincent de Nogent.
CYROGRAPHUM.
Notum sit omnibus quod talis fuit conventio intcr Radulphum Dei gratia Abbatem et Conventum sancte Trinilatis de Monte Rothomagi ex una parte et Fratres hospitalis de Drincourt, ex alia, quod dicti Abbas et Conventus concesscrunt et tradiderunt nominatis fratribus terramquam tenebant in capite foreste perpetualiter et intègre de eisdem
tenendam. Sciendum est vero quod duas acras prescripte terre tenebunt ad masuagium ifaciendum et immunes erunt a decimis nutrimentorum ibidem commorantium. Reliquam autem terrain tenebunt ad Camparthagium et singulis annis prêter hoc reddent prescripte Ecclesie sancte Trinitatis viginti solidos currentis monete per Normaniam ad festum sancti Michaelis. Camparthagium vero predictum et décima totius agriculture^ ejusdem terre que ad nominatos Monachos spectare dignoscitur apud Nongentum ad granchiam eorumdem monachorum prefati fratres hospitalis singulis annis adduci £eicient, nec absque monacho seu serviente dictorum Monachorum ibidem residenti prescriptis fratribus garbas prefate terre camparthare licebit. Terram vero quefuitNichoIaideNogentoeidem terre adjacentem, si nominati Monachi perquisierint, predicti fratres hospitalis sub prescripta conditione possidebunt. Si vero predicti fratres prcfatam terram secundum morem patrie bene non coluerint, percensuram curie predictorum Abbatis et conventus emendare tenebentur. Actum anno gratie millesimoducentesimo septimo*.
Nota. Ou cette charte fut mal rédigée, si elle est telle que cette copie, ou la copie sur laquelle j^ai fait cette copie. Elle ne prouve pas même l'existence de la Marguerisette et il n^y est pas plus question du dixmage de Saint-Antoine. Elle nMndique même pas le nom de la forêt ni celui du fief ou de la paroisse où est situé la pièce déterre dont elle fait mention, ni la contenance de cette même pièce de terre, ni ses abomements. Lisez les notes cy après.