‹ Histoire de Charles VIIChapitre 110 sur 307 · Vingt ans et demi, étant né le 22 février · texte numérisé non relu

Vingt ans et demi, étant né le 22 février

2. Ce paragraphe et une partie du précédent ont été intercalés, avec quelques changements, dans les Annales Flandriae de Meyer, livre XVI (Quicherat, t. I, p. 44, n. 2).

86 DE REGNI VASTATIONE

Vidimus ipsi Campanie tocius vastissimos agios, tocius Belcie, Brye, Gastiniaci, Camotensis, Drocensis, Cenomannie et Pertici, Vellocasses seu Vulgacinos, tam Francie quam Normannie, Belvacensis, Caletensis, a Secana usque Ambianis et Abbatisvillam, Silvanectensis, Suessionum et Valisiorum usque Laudunum, et ultra versus Hanoniam, prorsus desertos, incultes, squalidos et colonis nudatos, dumetis et rubis opletos, atque illic in pierisque regionibus"^ que ad proferendas arbores feraciores existunt, arbores in morem dempsissimarum silvarum excre visse. Cujus profecto vastitatis vestigia in plerisque locis, nisi divina propiciacio melius consuluerit rébus humanis, verendum est longo evo esse duratura atque mansura ^.

Si quid autem tune in dictis terris colebatur, id solum fiebat in ambitu et continentibus locis civitatum, opidorum seu castellorum, ad tantam distanciam, quantam de turri vel spécula alta speculatoris oculus predones incursantes intueri et spectare potuisset ; qui vel campane tinnitu .vel venatorio aut alio cornu dans sonitum, per hoc ad munitum se recipiendi locum cunctis qui tum in agris agerent vel vineis signum dabat.

Quod tam assidue et fréquenter in quamplurimis fiebat locis, ut, cum boves et jumenta aratoria ab aratro solverentur, audientes speculatoris signum, illico absque ductore ad sua tuta réfugia, ex longa assuefaccione edocta, cursu ràpido velut exterrita accurrerent ; quod et oves atque porci similiter facere consueverant ^. Sed cum in dictis provinciis^', pro agri latitudine, rare sint civitates et loca munita, e quibus eciam plura hostili vastacione in-

a. Manque en P. — b. Ce mot dans la marge, de la main de l'auteur, en G.

Page 1