DE ANGLORUM VICTORIA
Anglorum exercitum pertransissent, ut eos jam post tergum relinquerent, existimantes sequentes se Francorum Scotorumque copias, quod satis féliciter inchoarant perfecturos fore et Anglos in reliquo facile occumbere et vinci posse, ad sarcinulas Anglorum diripiendas, que« cum eorum equis a* famulis et mangonibus satis procul asservabantur, se contulerunt ; e quibus multos eorum conantes effugere manus peremerunt' et multum auri et argenti varieque preciose superlectilis rapuerunt et abierunt.
Anglici vero, sese reordinantes "^ et, qui ex eis prostrati tum^ fuerant, se erigentes, resumptis animi corporisque viribus, ducum suorum exhortacione confortati et roborati, viriliter ac strennue Francorum Scotorumque copias exceperunt et, fortiter dimicantes, plurimis-^ hostium terga vertentibus^, magnam ex ipsis^ cedem stragemque fecerunt.
Omnes illic Scotorum copie cum suis prenominatis ducibus pêne extincte sunt, fuitque inter eos et Anglos diu acerrimeque pugnatum, usque ad totalem eorimidem' internecionem 1. Ex Francis eciam multi ceciderunt, aliis fusis sibique per fugam consulentibus. Cecidit ibi comes de Alba Mala cum multis aliis nobilibus Francorum. Dux Alenconii, dejectus ad terram, confecto prelio, inter occisorum acervos adhuc vivens repertus, captivus abductus est.
Cessit- itaque Anglis, non incruenta tamen, Victoria ; nam et ex-^ ipsis multi ceciderunt ; longe vero plures, cruentis acceptis vulneribus, ad propria vel redierunt vel déport ati sunt.
a. qui P. — h. equis a manque en P. — c. perimerunt P. — d. ordinantes denuo P. — e. tantum P. — /. pluribus P. — g. verten-