I02 DE JOHANNE DUNENSI COMITE
qui non"^ modo ejusdem ducis legittimus^, venim eciam régis, immo et nobilissimi imperii rex atque moderator existeret ^.
Fuit enim prudencia et consilio in rébus tum^ belli tum pacis sagacissimus et gravissimus, in execucione vero eorum que consulte agenda décréta essent cautissimus atque efficacissimus executor, ut luculenter cunctis innotuit ex hiis que^ per eum in arduis et difficilibus causis atque negociis fortiter et strennue persepe et longo tempore factitata fuerunt, prout in sequentibus, cum oportunitas se optulerit, ostendemus. Qualis autem miles futurus esset, audit a clade quam Francos apud Vemolium pertulisse memoravimus, statim auspicia ostendit.
Cum enim rex, qui tum adhuc juvenis erat et, ut hujusmodi etas dare solet, conviviis, choreis et voluptatibus die noctuque satis indulgens^ et plusquam utile fuisset, eum, utpote una nutritum et educatum, multum amans, apud se retinere in deliciis vellet et ne ad arripienda arma convolaret impedire atque prohibere, id efQcere non potuit ; sed rébus pêne desperatis occurrens, reliquias armât orum, qui fusi dispersique post prelium vagabantur, collegit eosque consolatus et in debitum ordinem redigens, in presidiis locorum quibus periculum majus imminebat collocavit, prout oportunius videbatur, ne excursione hostium post tantam calamitatem cetere civitates et loca ad hostes exterrite deficerent, et per hoc incendium longius laciusqué vagaretur. Munitis igitur principalioribus locis, que Anglorum terminis viciniora et ampliori subjecta
a. Ce mot, dans l'interligne et de la main de l'auteur en G, manque en P. — h. filius legitimus P. — c. cum P. — d. ex que P. — e. indul, laissé en blanc par le copiste, est de la main de l'auteur, G.
écrit que Dunois n'avait pas exercé dans sa jeunesse le métier des