Psaumes, IX
CAPITULUM IX De Johanna Puella.
QUALITER AD FrANCORUM REGEM ACCESSIT
Fuit enim hiis diebus puella quedam, Johanna nomine, vixdum pubes ^, virgo quidem, ut ab omnibus semper estimatum fuit, orta in finibus Campanie et terre Barrensis, de villa oui nomen Vaucouleur ^. Que cum gregem patris sui pasceret et, nichilominus in religione Christi instructa, singularem devocionis fervorem ad Christum et gloriosam ejus genitricem, simul eciam ad^ sanctas virgines Katherinam, Margaretam, Agnetem et nonnullas alias gereret, quodam die divinas revelaciones se habuisse constanter affirmabat sibique, dum in rure pascendo pecori insisteret, apparuisse predictas virgines sanctas et mandata divina ad eam detulisse.
Aiebat enim sibi preceptum factum ut ad Karolum regem accederet, sibi nonnulla clam ac secreto diceret. Que, qualia essent, ipse rex scire potuit, et si cui forsan ipse revelavit ; nam occulta aliqua ex hiis fuerunt, aliqua autem omnibus palam facta, ut in sequentibus apparebit.
Acceptis igitur hujuscemodi visionibus et revelacionibus, Johanna, que vulgo per omnem Galliam « Puella » appellabatur, ad quemdam militem, dominum temporalem ville de qua oriunda erat^ et in qua cum suis parentibus morabatur, accessit, sibi asserens Dei voluntatem esse ut eam ad regem Francorum perduceret, ut sibi nonnulla divine jussionis^ mandata patefaceret, unde sibi, si eis pareret, et toti Francorum regno utilitates maxime essent proventure. Cum autem idem miles, ejus attendens
a. Manque en P. — b. visionis P.