‹ Histoire de Charles VIIChapitre 166 sur 307 · En juillet et août · texte numérisé non relu

En juillet et août

3. Basin anticipe : le recouvrement de Chartres est du 2 avril

150 DE CARNUTO ET LOCOVERIS RECUPERATIS

luncis et cavemis latitabaf^ (erat enim mane et nocturnis illic tenebris sese* occuluerant) , illico advocarunt. Qui propero gressu irruentes, eo modo civitatem occupaverunt. Cujus rei rumore illico pervolante, cum civitatis episcopus ^, qui satis ferventer partibus Anglorum et Burgundionum adherebat, adhuc hostes eiciendi spem habens, in armis deprehensus fuisset, furore seviente, peremptus est civitasque tota^', nemini parcito, in rapinam direpcionemque militibus permissa. Erat enim fama loci incolas Anglorum partes atque Burgundionum satis pertinaciter défendisse. Quod plurium ex ipsis cède bonorumque jactura et perdicione ita eis^ extitit repensatum.

Occuparunt eciam ipsi Franci per noctuma silencia opidum quod Locusveris dicitur^, a Rothomago vii^^i^i tantummodo leucis distans, et in eo validam armatorum municionem locaverunt, unde agros Normannie assidue incursantes, provincie dampna plurima atque ipsis Anglicis intulerunt. Sepe enim usque ad portam pontis Rothomagi adequitabant, et si quos Anglos obvios^ habuissent, vel trucidabant vel captos abducebant.

Fuit tum-^ Rothomagi Henricus juvenis, Anglorum rex, illius Henrici de quo supra multa retulimus et Katherine sororis Karoli Francorum régis filius. Quem sibi regnum Francorum ex legittima successione asserentem spectare seque Francorum Anglorumque regem attitulantem Angli trans fretum adventare fecerant-^, ut ex ejus presencia rébus suis multum nutantibus dilapsisque in Francia remedium afferretur ^.

Post cujus adventum, videntes Anglici Parisiensem

a. latitabant P. — b. Ce mot dans l'interligne, de la main de l'auteur, en G. — c. civitas quoque tota P. — d. Ce mot dans l'interligne, de la main de l'auteur, en G. — e. obviam P. — /. tamen corrigé dans la marge en tum, de la main de l'auteur, G. — g. fecerunt P.

Page 1