LITE CONTRA PUELLAM INSTITUTA
diosissime in quodam satis aspero carcere arcis Rothomagensis asservata, coram domino Petro Cauchon, Belvacensi episcopo^ (qui ex consiliariis régis Anglie unus de primioribus'^ erat), eo quod infra limites sue diocesis apprehensa fuisset, contra eam inquisicio et negocium fidei ageretur ^.
Quod diu deductum agitatumque fuit, et per multorum mensium decursum, variis diebus ac vicibus, assidentibus inquisitoribus heretice pravitatis^ et multis sacre théologie et divini atque humani juris professoribus, propter hujuscemodi causam ex Parisius'' accersitis, multipliciter interrogata fuit. Fueruntque interrogaciones eidem facte, cum suis singulis responsionibus, per publicos tabelliones diligentissime excepte et in publica munimenta redacte ^. Mirabantur omnes ferme quod ad interrogaciones de fide et^ fidei capitulis, eciam doctis et litteratis viris satis difficiles, talis rusticana juvencula tam prudenter et caute responderet. Et cum assessorum, qui acrius atque fervencius Anglorum querele fautores atque defensores existebant, tota ad hoc versaretur intencio, ut callidis et capciosis interrogacionibus capta, criminis hereseos adjudicaretur rea et per hoc de medio toUeretur, nichil tamen validum aut efhcax ad hoc ex ipsius dictis aut assercionibus extrahere potuerunt *.
Fuerat enim rêvera, ut ab hiis qui ejus conversacionem et mores cognoverant testabatur, priusquam ad regem accessisset atque eciam postquam inter armatorum co-
a. primoribus P. — b. Leçon de P. Les mots heretice pravitatis manquent en G. — c. Parisiis P. — d. Ces deux mots manquent en P.
1. Noter que Basin ne mentionne pas que Cauchon avait été son prédécesseur sur le siège de Lisieux. Sur Cauchon, voir A. Sarrasin, Pierre Cauchon, juge de Jeanne d'Arc (Paris, 1901, in-80).
2. « Les déhbérations du Conseil eurent lieu avant que la Pu-