CONDEMPNACIO JOHANNE PUELLE, QUE IGNE CREMATA EXTITIT APUD ROTHOMAGUM
Cum autem ad judices ea res perlata fuisset, ipsa itenim ad judicium publiée exhibita, tanquam in abjuratam heresim relapsa judicata extitit et relicta, ut talis, brachio secularis potestatis ^.
Quam illico rapientes executores totaque Anglorum manus, qui in magno numéro cum Henrico rege suo tum erant Rothomagi, spectante innimiera pêne populorum multitudine, tam de civitate ipsa quam de agris et vicinis opidis (nam plurimi velud ad spectaculum publicum propterea ad eandem urbem confluxerant), ipsa Johanna, Deum semper invocans auxiliatorem et gloriosam domini nostri Jhesu Christi genitricem, igné consumpta extinctaque extitit ^. Collecti eciam fuerunt universi cineres, quos illic ignis tam de lignis quam de"^ ipsius corpore et ossibus reliquerat, et de ponte in Secanam projecti, ne quid reliquiarum ejusdem aliqua posset forsan^ supersticione tolli et servari. Et talis quidem finis hujus transitorie vite Johanne fuit.
Expectabit forte hujus hj^storie lector nostrum de hujus puelle gestis judicium, de qua per omnem Galliam ea tempestate celiberrima fama fuit. Nos vero, sicut temere asserere non presumimus quod appariciones et revelaciones, quas habuisse aiebat, a Deo fuerint, qui missionis sue signa (que soli dicitur régi Karolo detexisse^) minime agnovimus, ita audenter dicimus et affirmamus quod, ex
a. Manque en P. — b. forsan posset P. — c. dixisse P.