BELLO IN LOTHARINGIA GESTO
acerbum inter regem Cicilie, Renatum ducem Andegavie et Barrensem, et comitem de Vallibusmoncium, vulgariter dictum de Vaudezmons^, pro ducatu Lothoringie, quem ad se unusquisque eorum pertinere contendebat. Occasione cujus contencionis, ad cruentam satis perventum extitit pugnam.
Habebat comes auxilia Burgundionum, quorum exercitus non ultra quatuor" milium^ virorum erat. Sed, licet comparacione hostium, exigui numéro, tamen profecto bello erat^ vivida virtus^. Renati autem exercitus, ex Lothoringis, Francis et^ Alemannis plusquam xx*i mille bellatorum esse ferebatur. Habebat enim multos nobiles germanos de Rheno^ et adjacentibus terris cum suis eciam Lothoringis. Habebat et-^ strennuissimum et famosissimum capitaneum dominum de Barbasan^ cum pluribus Francis.
Cum autem Burgundiones cum prefato comité castra intra Lothoringiam methati essent et ea secundum rei militaris artem atque instituta locassent ac munivissent. ad eos prefatus rex Renatus debellandos cum suo toto^ exercitu adventavit. Quorum multitudo adversariorum paucitatem contempnens et parvifaciens, illico et absque mora eos armis impetere voluit. Eorum vero temeritatem refrenare conatus, ille veteranus miles Barhasan non potuit. Dabat quippe consilium quod non essent précipites ad invadendum hostes et conserendum ''' pugnam cum ipsis qui castra valde munita habebant, cum prerogativa loci in quo ea collocaverant, quodque duos aut très dies congressum differrent et non procul ab eis castra metha-
a. 4°' G. — h. milia P. — c. Dans la marge, de la main de l'auteur, en G. — d. Manque en P. — e. Reno corrigé en Rheno par l'auteur, en G. — /. Ajouté dans l'interligne par l'auteur, en G. — g. toto suo P. — h. conserendam P.
l'entrée de Henri VI à Paris dans J. Delpit, Documents français en