‹ Histoire de Charles VIIChapitre 235 sur 307 · DE URBE PARISIACA A FRANCIS CAPTA (8 APR. I · texte numérisé non relu

DE URBE PARISIACA A FRANCIS CAPTA (8 APR. I

vicina opida sub ducatu Arturi, comitis Richemondie, constabularii Francie, et illustris comitis Dunensis^. Contra quorum incursionem cum communi intelligencia procuratum fuisset ut presidia Anglorum que in urbe erant foras ad patentes campos exiissent, ab hujuscemodi" Francorum ducibus exstincti fuere ^ : per quod aditus facilior civibus prebitus est ad compactatam dedicioîiem faciendam.

Sequenti itaque proximo vel tercio die, in ebdomada Pasche^ qua resurreccionis dominice solempnia agebantur, anno dominice incamacionis MCCCCXXXVP^ adventarunt prefati Francorum duces cum strennuo milite domino de Insula Ade, qui alias, ut supra retexuimus'^^, eandem urbem diu ante pro Burgundionum duce ingressus receperat^^ et ad menia atque vallum urbis suam miliciam admoverunt. Quos cum auctores dedicionis per portam Sancti Jacobi intromittere satagerent, obstantibus qui illic astabant custodibus, minime portam aperire primum'' valuerunt. Erant enim multi adhuc Anglici et suarum studiosissimi parcium quamplures in civitate-^, qui armis obsistere conatui civium et Francorum conabantur. Qui sese in unum agmen validum colligentes, dedicionis et conjuracionis auctores cum suis aggredi et invadere properabant et eos procul dubio exstinxissent, nisi adstatim Francorum militibus primum per murum, deinde eciam per dictam portam, que custodibus licet invitis aperta fuit, ac eciam per fluvium intromissis, ipsi ad subveniendum civibus cum summa diligencia accurrissent. Fis enim visis suisque militaribus signis conspectis, statim Anglici cum suarum parcium fautoribus»^ ad bas-

a. Ce mot dans la marge, de la main de l'auteur, en G. — h. i436<' G. — c. reteximus P. — d. fuerat atque receperat P. — e. pri-

Page 1