QUID IN URBE CAPTA ACCIDERIT
Tenebant siquidem Angli adhuc supra Matemam fluvium civitatem Meldensem, supra Ysaram castrum dictum Credulium, supra Secanam, sursum, castrum Monsterolii ad confluentes Secanam et Yonam, inferius vero, versus « Normanniam, Meduntam, Vernonem et cetera loca^ usque^' Hareflotum ; tenebant et supra flumen quod vulgo Loing nuncupatur opidum cum arce Montis Argi, firmissimum atque munitissimum locum. In quibus locis cum magna ubique presidia Angli '^ locavissent, impediebatur fluminum navigacio cum qua ad victum et alimoniam illius régie urbis cuncta necessaria advehi solitum est. Cum eciam ipsi Anglorum milites ex hujusmodi opidis et arcibus cotidie quaquaversum incursare non cessarent, nulli per terras quaquam*^ proficiscendi securus poterat esse transitus ; nec agrorum cultores usquam in rure tuto permanere poterant, cum, incursantibus ubique hostibus et regiis pariter armatis, unicuique paterent prede atque eciam ab Anglis captivi ad sua opida abducerentur.
Declinans itaque urbs illa ac devitans^ multa incommoda et jacturas atque angarias quamplurimas que, sub Anglorum dominatu^ experta et ab eis valde afflicta, per multos jam annos pertulerat, in alia non forsan minus gravia aut minus acerba incurrit, sed que nondum experta, minus forte previsa aut spectata ei'* antea' forent. Soient enim plerique, dum illa mala fugiunt que experti horrescunt, gravioribus se implicare incommodis, que, donec eis per experienciam cognita fuerint, minus declinanda atque vitanda esse putabantur. Ita profecto illi Parisiace urbi contigit, que, dum Francorum, eos intra se suscipiens,
a. circa P. — h. Leçon de P ; loca manque en G. — c. Le mot jusque manque en P. — d. Angli presidia P. — e. quoque P. — /. Leçon de P ; les deux mots ac devitans manquent en G. — g. Leçon