‹ Histoire de Charles VIIChapitre 257 sur 307 · QUID IN NORMANNIA FRANCIS SUCCESSERIT · texte numérisé non relu

QUID IN NORMANNIA FRANCIS SUCCESSERIT

lium penuria perstringebat) , pro dedicione opidi simul eciam et Monasterii Villaris, alterius vicini ad parvum miliare, cujus incole famé atque inedia consumebantur, pacta cum Anglorum ducibus fecerunt, et concito gressu'', famé perurgente, ad sua opida redierunt^. Alla autem eciam via estimarant posse opido obsesso succurrere, que, etsi ad'' hoc ipsis"^' inefficax fuerit, fundamentum tamen ex hoc magnum jecerunt ipsisque valde utiliter cessit in usus ad recuperacionem tocius Normannie, quemadmodum postea suo loco oportunius retexemus.

Collecta enim Franci satis numerosa milicia ex diversis Galliarum provinciis, persertim de Vasconia et Aquitanorum finibus, decreverunt illud opidum appellatum Locusveris, quod ab Anglis fuisse demolitum atque dirutum supra diximus ^, instaurare^et firmissime communire. Putabant enim Anglos, cum hujuscemodi operi eos vidèrent incumbere (quod si ad perfectum perductum esset, poterat gravissime urbem Rothomagum coartare et in discrimen non parvum adducere), ut^ obsidionem Harefloti solverent adigere. Sed quoad hoc eos sua estimacio fefellit, ut diximus.

Porro si militaris illa manus Francorum, non se occupans ad dicti loci protunc instauracionem, penetrasset ad Pontem Odomari et prope Honnefiutum/ castra posuissent^', unde ad alendum exercitum Anglorum annonam advehi necessarium erat, profecto intra dies paucissimos opidum obsessum ab obsidione libérassent. Id vero facere consilium minime acceperunt^', sed illud pocius quod prediximus opidum, scilicet Locumveris, in quo plurime adhuc edes relicte erant, instaurare et munitum facere. Quod non minus eis postmodum' contulit adjumenti,

a. gradu P. — b. quoad P. — c. ipsum P. — d. restaurare P. —

Page 1