La prise de Montargis est de
202 URBI PARISIACAE KAROLUS REX SUBVENIT
grave eis contigit infortunium evenire. Nam Pontisare opidum, ab ipsa urbe regia octo brevibus leucis dumtaxat remotum, noctu ab Anglicis circa dies Carnisprivii, scalis admotis, exstitit occupatum et direptum^. Quod cum ipsi Angli magno suorum numéro muniissent, urbem ipsam regiam maximis afficiebanf incommodis, cum eciam opidum'^ Medunte, adhuc supra Secanam, non multum ab eadem urbe distans, et Credulium castrum supra Ysaram cum aliis nonnullis occuparent et tenerent. Languebat igitur eadem urbs affligebaturque adhuc ob hujuscemodi causam et magnis subjacebat molestiis, donec anno MCCCCXL'' rex Karolus eam talibus angustiis absolvere cum valida expedicione'' auxilio adfuit : expugnatum enim' Credulium statim recepit^.
CAPITULUM XIV
QUALITER PONTISARA A KaROLO REGE OBSIDETUR
Ad Pontisaram vero, que magna Anglorum presidia intus habebat, obsidionem et castra locavit^. Ad quam defendendam dominus de Talehot, comes Cherosberiensis, ducum Anglorum/ omnium strennuissimus atque audacissimus, bina vice de Rothomago adventavit, victualia et milites quos volebat immittens in opidum. Cum vero castra satis munita»''" obsessores haberent, ex una quidem parte in qua rex erat, in monasterio religiosarum vulgo de Malo Rubo sive Dumo nuncupato*, ex altéra vero fluminis ripa in monasterio Sancti Martini ^, in quo
a. afficiebat P. — h. Manque en P. — c. 1440 G. — d. expugnatione P. — e. expugnatumque P. — /. Anglie P. — g. niunita satis P.