‹ Histoire de Charles VIIChapitre 282 sur 307 · Le Pollet · texte numérisé non relu

Le Pollet

286 DE piEPPAE OPPIDO OBSESSO (1443)

mam struxerant^. Ferebatur quippe" non facilius quam ipsum opidum expugnabilis esse, tam munita vallo, aggere, propugnaculis et belli machinis circumquaque erat. Et certe si de quo locuti sumus dux Sumerceti cum illo quem advexerat exercitu vires tantas aliis Anglorum copiis aggregasset ^^ verisimiliter et illud opidum Dieppe et nonnulla alia recuperare potuissent. Sed proprio habundans sensu, illa vana atque frivola que retulimus tantummodo effecit ; quod dampnosum valde rébus Anglicanis exstitit, Nam cum Franci prospicerent bastiliam illam, que opidum Diepe obsidione jam satis longa premebat et munitissima foret, a pauco tamen atque exiguo Anglorum numéro custodiri (non enim erant in eadem mille bellatores), ex contemptu paucitatis animos attollentes, ad eam expugnandam sese^ admoverunt. Et hujus quidem rei Karolus rex, ut eum in rébus bellicis exercitaciorem efïiceret, filium suum Ludovicum, de quo supra meminimus, conductorem esse voluit, dato tamen sibi tocius operis'^ directore Johanne, comité Dunensi.

Qui, ex finibus Belvacensium et Ambianorum adventantes cum satis parva manu equitum ac peditum (nam patria illa déserta numerum nisi parvum alere minime potuisset), ad expugnanda castra seu bastiliam predictam Anglorum se dederunt. Cui negocio cum totis incumberent viribus, irruentes audacter et animose in vallum, ex omni parte insultum fecerunt. Cum autem Anglici in irritum suarum bombardellarum et sagittarum jactus expendissent et hostium jaculis atque telis graviter et multum diu pressi essent, violencie armisque Francorum lassi et fatigati cesserunt. Conscenso itaque valli munimine, ingredientes Franci quos illic Anglicos invenire

a. Dans la marge, de la main de l'auteur, en G. — b. Dans la

Page 1