‹ Histoire de Charles VIIChapitre 286 sur 307 · Voir plus haut, p · texte numérisé non relu

Voir plus haut, p

3. Sur ces événements, voir G. de Beaucourt, Histoire de Charles VII, t. IV (1888), p. 77 et suiv.

Thomas Basin, I. 22

290 DE SUFFOLCIAE DUCE IN FRANCIAM MISSO

Anglorum rex adolevisset ^, cogitarunt proceres Anglie, ne regnum ipsum legittima successione careret, ut conjugem de domo aliqua illustri sibi quererent ; et non invenientes illustriorem domum quam regum« Francie, de eadem domo eam perquirendam decreverunt. Per quod matrimonium spes eciam ineunde et reconsiliande pacis inter reges et régna concipi et accipi posset. Diutinis enim inimiciciis atque bellis utriusque regni vires multum attrite diminuteque erant. Longe tamen et pêne incomparabiliter magis Francorum regnum quam Anglorum attritum'' exhaustumque erat. Immo tune maxime diviciis et opibus, tum de spoliis Francie immense estimacionis in Angliam invectis, tum et variarum ac^ locupletinn usu et frequencia negociacionum, ipsa Anglia florere cemebatur. Que intestina prorsus nulla bella tune habebat ; in terris autem Galliarum diu bella gesserat satis féliciter, un de opes pêne innumeras contraxerat. Verumptamen, ut diximus, quoad res bellicas quas gerebant in Gallia, longe tune audacia et viribus inferiores erant, quam priscis fuissent temporibus. Corrupti enim hiis viciis que ex rébus secundis provenire soient, avaricia et luxuria, simulque variis jam Galliarum deliciis assueti, illam barbaram feritatem seu animositatem, quam initio bellorum in Galliam invexerant, nimium remiserant, a voluptatibus propter quas sese ignavie atque socordie dederant procul dubio victi et superati.

Cum igitur uxorem régi suo in Francia petendam decrevissent, missus est ob eam rem legatus dux Suffolcie ^ in Galliam, et cum eo episcopus Cichestrensis ^, custos privati sigilli régis Anglie, cum aliis'' multis nobilibus vins Anglie. Qui cum in comitatu nobili et magnifico ap-

a. regnum P. — h. contritum P. — c. et P. — d. Manque en P.

Page 1