UXOREM REX ANGLIAE DUCIT
Francorum Karolo habitis, ipsi Anglorum legati de ineundis treugis sub spe pacis consiliande eciam sermonem aperuerunt. Videbant enim Anglici, ut diximus, suas partes debiliores dietenus fieri in Francia suumque« illic imperium vergere ad ruinam totalemque defeccionem, nisi sibi de pacis vel treuge remedio pro vidèrent. Hac quippe via estimaverunt ruentis adversum se fortune inpetum sistere et adhuc que in Normannia vel Aquitania possidebant servare posse.
Hec autem apertura treuge atque pacis eciam ipsi Francorum régi suisque non in visa nec ingrata fuit. Quemadmodum enim, ut tragicus inquit, pacem reduci velle victo necesse est, sic et victori expedit^. Erat utique valde expediens et régi et toto regno Francorum, miserabiliter ubique desolato et attrito, ut alicujus treuge vel pacis consolacione respiraret. Cum igitur^ super treugis atque nupciarum fédère multi conventus sermonesque habiti satis diu fuissent, tandem [tractatus] de utroque ambarum parcium consensus' lirmatus fuit fueruntque treuge inite et jurate inter reges et régna, federatis utriusque in eis comprehensis. Que quidem treuge primo ad triennium vel circiter^ sub spe pacis intérim tractande facta fuerunt, postmodum vero per varias vices prorogate, ut ad quinquennium usque vel paulo amplius processerint. Quantam autem utilitatem Francis attulerint, in consequentibus, si Deus donaverit, ostendemus.
Fuerunt eciam cum Margareta, filia prefati régis Cecilie, per Henrici régis Anglorum procuratores sufïicienti ad hoc potestate suffultos sponsalia nupcieque contracte ^ ; atque ipsis duci Suffolcie et Anglorum proceribus tradita fuit ipsa puella a parentibus ad maritum suum
a. simulque P. — b. itaque P. — c. consensus P. Le mot tractatus, qui paraît nécessaire au sens, n'est ni dans G, ni dans P.