‹ Histoire de Charles VIIChapitre 293 sur 307 · UXOREM REX ANGLIAE DUCIT · texte numérisé non relu

UXOREM REX ANGLIAE DUCIT

deducenda in Angliam cum omamentis et paranimphis tantam et tanto nuptam principi condecentibus.

Non tamen statim in Angliam ducta fuit cum primum treuge facte fuerunt, sed postquam in Angliam re versus dictus dux Suffolcie, iterum et secundo ad regem Francorum« est re versus, deferens secum ratihabicionis litteras régis et procerum Anglie. Hac enim vice secunda ex Gallia in Angliam repedans, Margaretam predictam, suo desponsatam régi, per Normanniam^ ad Honnefleutum^' usque, maritimum castellum, adduxit. Unde tam ipse quam ceteri Anglorum proceres, conscensis navibus et oceano emenso, ipsam Margaretam trans fretum secum advehentes, in domum mariti eam coUocarunt ^. Ubi cum ingenti festivitate et leticia tocius regni, cunctis regio luxu et fastu adparatis atque dispositis que ad id necessaria seu oportuna putabantur, nupciarum solempnia consummata fuerunt^ fuitque ipsa in reginam Anglie inuncta solempniter et benedicta.

Cui profecto si ea félicitas et benevolencia que in hiis iniciis sibi ostensa fuit in finem usque perdurasse t, satis felix fuisse dici potuisset. Sed heus ! ut tragicus cecinit, profecto

Nulla sors longa est : dolor et voluptas Invicem cedunt, brevior voluptas *.

Et item

Rarum est felix idemque senex '

inquit. Quam ^" enim in lubrico et fragili posita sit félicitas, que in claris et illustribus domibus ab insipiente vulgo esse putatur, quamquC^ multis amaritudinibus humane

a. Francie P. — b. Horefleutum P. — c. Quod P. — d. quartiquam P.

Page 1