Sénèque, Thy estes
300 DE ANGLIAE REGINA MISERIIS
tatum, non in potencia, honoribus vel diviciis seu miseris atque insipientibus voluptatibus aut quibuscumqiie temporalibus istis et transitoriis rébus querendam vel constituendam esse felicitatem, sed in solo illo vero et perfecto bono atque etemo. Quod qui semel fuerit consecutus omnium bonorum habundancia fruetur saciabiturque, timoré malorum et ipsum ullo unquam evo amittendi periculo sublatis.
Ut igitur ad nostre narracionis seriem, postquam hujus regine Margarete et secundas et adversas fortunas breviter perstrinximus, revertamur, treuge, ut diximus, inter reges et régna firmate primum fuerunt anno currente dominice incamacionis MCCCCXLIII^, mense junio, postquam vario ac diverso marte Angli cum Francis in Gallia« et e diverso Franci cum Anglis xxviii annis dimicarant et guerras duxerant atque protraxerant. In que articulo convenienter hic hujus hystorie nostre liber tercius modum accipiet.
a. Les mots postquam... Gallia manquent en P.