LIBER PRIMUS
I[NCIPIT] CAPITULUM PRIMUM*
Karolus septimus, iUustris Francorum rex, quem ipsi et sepe vidimus et cum quo plures coUocutiones familiariter habuimus^, Karoli sexti filius fuit. Cui eum plures numéro fratres natu priores^' extitissent, ipsis tamen sine liberis ante patris obitum defunctis^, ad eum regni successio devoluta est. In cujus administracione, sicut alias in quamplurimis rerum humanarum varietatibus, vires suas, ludos atque inconstantiam ^'', sic profecto hujustemporibus Fortuna ostendit.
Aliquando enim tam dejectus et^ inimicorum, tum ex regno, tum ex vetustis et antiquis regni hostibus Anglicis, viribus et potentia, depressus fuit, ut prope aliquando
a. Ce titre en marge et de la main de l'auteur. Les lettres entre crochets ont été coupées par le relieur. G. — b. Ces mots se trouvent seulement en P. Ni en G ni en P le chapitre n'a de titre particulier . — c. Les mots numéro fratres natu priores manquent en P. — d. Ces deux mots manquent en P. — e. Manque en P.