La rue Vieille-du-Temple
3. « Accom-paigné moult petitement... de m hommes a cheval et de II a piet a une ou 11 torches » (N. de Baye, Journal, éd. Tuetey, t. I, 1885, p. 206).
20 DE ARMINIACORUM CUM BURGUNDIONIBUS CONFLICTU
justicia mediante, decreverunt ; et, quia satis vehemens quod auctor et mandator illius cedis dux ipse Burgundionum extitisset suspicio a multis habebatur, sibi consulens cui sua consciencia non ignota erat, relicta Parisiens! urbe, ad terras suas statim discessit ^.
Itaque cum, tali discessione elapsus, laqueis legum distringi non facile posset, armis et potentia pars ceso f avens et necem illam ulcisci cupiens, ipsum Burgundionum ducem et terras suas aggredi ; ipse vero e diverso sese finesque suos tutari et adversantes opprimere atque eorum conatibus obsistere moliebantur. Que res bellorum civilium primum, deinde etiam externorum atque hostilium inicium fuit et origo, que non modo totum regnum ipsum, sed eciam vicinas quamplures terras innumeris pêne et inenarrabilibus erumpnis atque calamitatibus adimplerunt"". Cum enim, ut premisimus, disseminatum fuisset per omnes pêne civitates et provincias regni quod auctor imponendorum vectigalium et tributorum in regno dux Aurelianensium extitisset, dux vero Burgundionum ea abolere atque de regno tollere et populos ad antiquam libertatem restituere pro viribus procurasset atque institisset, et in Normannia et in patria Occitana omnes pêne insigniores civitates et opida partes ducis Burgundionum secute sunt, tanquam ejus quem sui status ac libertatis propugnatorem reputarent ac defensorem ; ejeceruntque de Rothomago Johannem, comitem de Alba Mala^, cum suis, qui ibidem auctoritate regali pro parte Aurelianensium ad custodiam fuerat deputatus ; et pariter in aliis civitatibus et locis, qui potuerunt de suis capitaneis earumdem partium effecerunt.
Et quia^ ea tempestate ex partibus Aurelianensium
a. adimpleverint P. — b. atque P.