Allusion à la défaite d'Azincourt (25 octobre
4. Quicherat (t. I, p. 15, n. i) a relevé que tout ce début de chapitre sur le sac de Soissons a été intercalé par Antoine Meyer, continuateur de Jacques Meyer, 1. XV des Annales Flandriae {1561).
30 DE PRAELIO APUD PONTEM S. CLODOALDI
ter et absque intermissione agros tocius regionis percursabant et ad extremam omnium rerum inopiam agrorum cultores deducebant, tanta secuta est vastacio, ut, relictis in multis regni partibus agris incultis, per di versa loca ac^ civitates validissima famés et exinde pestilencie maxime et mortes hominum atque animalium secute sint 1.
Ea eciam tempestate, apud pontem Sancti Clodoaldi ^, magnus conflictus inter utriusque factionis armatos habitus est. In quo, cum, Burgundionibus prevalentibus, adversarii rétro per pontem ad arcem, quam inibi tenebant, sese recipere contenderent, illi vero qui in arce erant videntes cèdes suorum atque fugam, pontem metu percussi pro suo munimine adversum^ hostes levassent, prosequentibus atque graviter imminentibus Burgundionibus, tôt partis adverse, de ponte cadentes, in flumine suffocati sunt, quod"^ sub illo pontis arcu fluminis cursus ferme ^ impeditus f uerit et obstructus ^.
CAPITULUM VI
Ob quas causas Henricus, rex Anglorum,
REGNUM FrANCORUM SIT AGGRESSUS
Cum autem talem rerum disposicionem in regno Francorum antiqui hostes ipsius regni Angli vidèrent et civilibus dissencionibus atque acerbissimis invicem odiis*^ omnia impleri, turbari et confundi, oportunitatem allatam sibi esse rati sunt, regnum ipsum et terras in quibus jam a multis annis jus habere contendunt, invadendi et armorum viribus acquirendi.
a. et P. — h. adversus P. — c. ut P. — d. En marge, de la main de l'auteur, dans G. — e. odiis invicem P.