MILITES SUOS ANGLORUM REX HORTATUR
metus omnis ab animo pellendus est, nec vobis sperandum ut, ad redimendum vitam vestram pecunia, idem" hostes vos adservent, qui ad gentem nostram inveteratum atque acerbissimum semper odium'^ habent. Itaque, si vivere pocius quam mori delectat, more forcium virorum, antique'" vestre nobilitatis et famé atque glorie Anglorum in rébus bellicis memoriam habentes, tanquam viri fortiter ac'' strenue pro animabus vestris dimicate. »
Hec cum rex dixisset, miro modo animorum audacia Anglis accrevit, cognoscentibus ipsis suam prorsus periclitari salutem, nisi fortiter dimicando hostes superarent.
CAPITULUM IX
Prelium apud Agincort inter Francos et Anglos^
Clamorem igitur satis horrendum toUentes, cepere magnis viribus arcus extendere et tela in hostes mittere, in tanta quidem numerositate, ut ad modum cujusdam nubis eorum densitas celum obduceret et, ex tôt sagittis, velud seges ahqua fertiHs in campo ipso repente oborta videretur ; procedentesque sagittando ad hostes, tôt ex equis, quibus insidebant Franci, hominibusque vulnerarunt, pluribus etiam occisis, quod, priusquam manus conserere possint '\ Francigenis terga vertentibus et compressione mutua se invicem suffocantibus, parvo post labore et nullo pêne negocio Victoria Anglicis cesserit.
a. iidem P. — b. odium après inveteratum P. — c. Manque en P. — d. et P. — e. possent P.
Fèvre de Saint-Remy (éd. Morand, t. I, 1876, p. 245-246) rapporte aussi, mais en les résumant, les « très belles remontrances » que le roi d'Angleterre fit à ses troupes.