Le 29 mai
2. Jean de Villiers, seigneur de l'Isle-Adam, capitaine de Pontoise.
56 PARISIENSIS URBIS DOMINIUM BURGUNDIONES RETINENT
tatis vehementer favente, in Burgundionum ducis potestatem atque administracionem concessit. Unus autem Francorum militum strenuus valde, Tenequinus de Castro, nacione Brito, res prorsus desperatas arbitratus, si €ciam Karolus septimus, qui tum solus ex filiis regiis" superstes erat, cum pâtre suo in ipsa urbe sub dicione Burgundionum relinqueretur, armatus ipsum Karolum septimum, vixdum puberem, e domo regia sancti Pauli raptum secum in equo, quo vehebatur, exportavit ^.
Et ex tune omnes Franci, Burgundionum inimici, terras regni que in dicione '' ipsorum Burgundionum non pervenerant, ipsius Karoli septimi nomine regere et administrare ceperunt, tanquam illius qui omnino' futurus esset hères regni si patri suo superstes maneret. Non enim pâtre vi vente se regem appellavit, sed tantummodo, tanquam régis primogenitus, Delfinum Viennensem sese titulabaf. Sibi ergo et ejus nomine Franci, et contra Burgundiones et contra Anglos dimicabant et bellicas suas expediciones ducebant. Et propterea tam longo repetitam exordio, nostram hue usque narracionem protraximus, ut ad hune temporis articulum debito ordine veniremus, quo Karolus septimus, pâtre hcet adhuc superstite et titulum regaUs honoris retinente, de facto tamen imperare cepit et dominari in majori parte regni, quamvis régis titulo abstineret ^.
Non autem oportunum putamus silencio preterire sediciones sàtis horrendas atque execrandas, quas plebeyorum turbe in ipsa regia urbe, postquam in eam Burgundiones receperant, rabido atque impio nimis furore concitarunt et agitarunt. In primis comitem Arminiaci illic inventum, qui dux milicie et constabularius régis, ut pre-
a. regiis filiis P. — h. dicionem P. — c. omnino entre hères et regni P. — d. appellabat atque intitulabat P.