‹ Histoire de Charles VIIChapitre 95 sur 307 · QUAM MOESTE, PACE FIRMATA, SE RES HABUERINT · texte numérisé non relu

QUAM MOESTE, PACE FIRMATA, SE RES HABUERINT

Ex ipsa tamen sic firmata pace et civitas Parisiensis et civitates Campanie atque alie que partes Burgundionum, ferventibus civilibus regni discensionibus, secute erant, sicut Ambianum, Belvacum, Noviomum, Silvanectum, Carnotum, Senones, Autisiodorum. Matiscona et multa alia opida et castella, tanquam Karolo régi suo devoti ac fidèles, Anglorum régi et, post ejus obitum, Henrico filio", tanquam heredi et legittimo administratori et gubematori regni, paruerunt. Sed qui'' fructus ex hujusmodi provenerint '• pace'' et que virgulta et fruges ex hujuscemodi semine regno oborta^ sint, in consequentibus ostendemus. Conabatur Anglorum rex sibi urbes atque terras, a delfino exheredato et suis possessas, tanquam obventuram sibi legittime hereditatem, ad quam jus haberet, vendicare, suis atque Burgundionum viribus fretus. Alii vero, delfino parentes atque obedientes, qui magno semper numéro erant et de majoribus regni, contra nitentes, non modo que possidebant tutari, sed eciam Anglos pellere de regno et in Burgundiones ulcisci et ab adversariis occupata recuperare totis viribus insistebant,

CAPITULUM XV

QUALITER JOHANNES, BURGUNDIONUM DUX, IN CASTRO MONSTEROLI INTEREMPTUS FUIT ET QUOMODO PhI- LIPPUS, FILIUS EJUS, NECEM IPSIUS ULCISCI STUDUIT.

Cum vero esset Karolus delfinus in Castro Monsteroli,

supra flumen Yone ^, cum multis parcium suarum militi- j

bus, et non procul eciam ab eo loco esset Johannes, Bur- a

gundionum dux^, cum magna armatorum manu, hii qui ^

a. ejus filio P. — h. quis P. — c. provenit P. — d. Ce l'interligne, de la main de l'auteur, en G. — e. oborte P.

mot dans

Page 1