‹ Histoire de l'Abbaye d'Avenay (volume 2)Chapitre 11 sur 100 · VII. — Accord entre Guy le Tort et Vabbesse Adelide au sujet · texte numérisé non relu

VII. — Accord entre Guy le Tort et Vabbesse Adelide au sujet

du fief de Bouy (1131).

Notum sit omnibus hominibus tam futuris quam presentibas quod facta est altercatio de alodio Boyensi inter Widonem Tortum et abbatissam Avennacensis ecclesie nomine Adilidem. Dicebat autem abbatissa quod ipse Wido jura ecclesie injuste usurparet et suo servitio manciparet. Tandem per justiciam comitis Theobaldi et prepositorum ejus Herluini et Pagani, ligato belio armati sunt duo milites, Herbertus scilicei Bordels, pro defTensione ecclesie, et Adam de Cortisor, pro suo domino Widone. His ergo inter se diu altercantibus obstiterunt boni viri clerici et laici, quorum consilio et industria facta est bec concordia, ut ipse Wido, acceptis decem libris Proveniensis monete ab ecclesia, cuncta que inclamaverat abbatissa, abstipularet omni occasione postposita , et abjuraret ipse et Uiricus gêner ejus quod deinceps nil plus in ecclesiastico alodio acciperet quam etiam abbatissa in suo. Si vero aliquando aliquid per errorem auferret, infra quindecim dies animonitus, absque juramento et bellî contentione, testificante cartha ad restaura tionem veniret. Unde autem contentio diu ventilata est, suscriptum est alodium Elisabet et proxime ejus Otndide et generi ejus Herberti Bordel, et bannum et justiciam, et sedem molendini in eodem alodio et piscature et furni bennalis, et allodiorum exteriorum ad rusticos permanentium eidem alodio subjacentium portionem ecclesie competentem. Post hoc juramentum, idem Wido fidejussores dédit, Welmundum de Castellione et Hugonem Cuisart et fratrem ejus Rainaldum, quousque facta cartha presentia et sigillo comitis Theobaldi confirmaretur. Hujus rei testis est Léo, decanus Remensis ecclesie sancte Marie Virginis; de'canonicis Avennacensis ecclesie» Lebertus, RodufTus, Girulfus ; de viris laicis, Henricus comes Magni Prati , Rodulfus de Turre Hairici et Nicholaus de Marolio; de ministris vero comitis Theobaldi, Herluinus, prepositus de Sparnaco, et Paganus, prepositus de Marolio, et frater ejus Teobaldus, et Haimmo, argentarius de Avennaco, Johannes miles et Odo cognatus ejus, Girardus miles et frater ejus Johannes Rufus, Gerricus villicus et Guido decanus ; et servientes abbatisse Albricus et Garnerus et Guido de Soppia, Bertranus et Girbaudus. Actum est hoc anno ab Incarnatione Domini

APPENDICE Ti

M* C* XXX» VIP, régnante Leudovico rege Francorum , régente archiepiscopatum Rainaido Remorum.

VIHj — Accord fait par M"* Samson, archevêque de Reims, entre l'archidiacre Boson et Madame Aëlis, abbesse, sur le différent d'un moulin à Bouy (iikO).

In nomine sancte et individue Trinitatis. Ego Sanson, divina miseratione Remorum archiepiscopus, universis sanete matris ecclesie fliiis imperpetuum. Quoniam pax sancta vinculum est spiritualis unitatis, ad eu jus conservationem nos apostolus exhortatur, pro osticio quoque cure pastoralis eam, in quibus est, custodire solliciti sumus, in quibus vero eam hostis antiquus labefactare nititur, vel forte jam dissoivit, retinere eamdem unitatem vel reparare satagimus. Cum .ergo Boso archidiachonus et Alwidis, abbatissa de Avenniaco, pro edificatione cujusdem molendini invicem dissentirent, et ante nos querela deposita, et adstantibus partibus intenderet archidiaconus molendinum quod abbatissa in villa Boi novum edificabat, suo veteri impedimento esse, ubi quoque illud novum ponebatur, aliud antiquitus non fuisse, abbatissa vero e contrario quibus valeret allegationibus causam suam tueretur ; nos inter eas personas amicabilem pacifiçamque compositionem judicio preferentes, ex placito utriusque partis, approbante hoc idem toto capitulo monialium, eo pacto litem terminavimus, quod molendinum permanebit, et archidiaconus de omni quam pro eo habebat querela tacebit semper. Ecclesia autem de Avenniaco duos modios annone quot annis archidiacono persolvet Remis in domo sua ad mensuram nostram, modium videlicet de sigilo, et modium de tremisse, sigilum ad rasuram, tremissam ad manum quod dicitur tersam , medietatem in festo beat! Remigii, reliqua usque ad Pasca ; archidiachonus vero eos qui adducent pascet. Si quo vero casu dejectum fuerit molendinum, ex tune Qflque ad restaurationem annona ista non dabitur, sed postquam denuo fuerit erectum et molere ceperit, etiam pro medio tempore, quotquot fuennt anni quibus vacaverat, solvet ecclesia totum, a quo tamen debito post mortem archidiaconi, vel si seculo renuntians ad communem vitam transierit, ecclesia in perpetuum liberabitur, nichilominus quoque si pontificali apice fuerit sublimatus. Ut igitur de cetero pax et unitas maneat, litteris mandari universa hec decrevimus, easdemque litteras imaginis nostre impressione communiri fecimus, ydonearumque personarum qui interfuerunt nomina in testimonium subnotari precipimus. Balduinus, Noviomensis episcopus ; Hugo, abbas sancti Remigii ; llodo,

78 ABBATE D AVESAT

abbas sancti D yonisii ; Bartholomeos, archidiaconus ; Drogo, preposîtus ; Léo, decanus ; Gregorias, cantor ; Henricas, Constantias, Uaidericns et JofTridus, Rogeras et Guido et Boso. Robertas cancellarius recognovit, scripsit et sabscripsit.

IX. — Donation de dix sols de cens à Châlons par Frédéric de Fagnières en faveur de sa fille, religieuse dWvenay, en présence de Guy, évêque de Châlons (iikS).

In Domine sancte et individae Trinitatis. Ego Guido, Dei gratia Cathalaunensis episcopus , quia cancta qae temporaliter fiont sicot et tempas irrevocabiliter transeunt, ea saltem qoe memorie digna sunt, scripti remedio quo possumus, posteroram noticie reiinqoere idoneom duximus. Scripto igitur boccunctis tam fatoris quam presentibus notom fieri volumus, quatinus Fredericns de Fainieres, in ecclesia sancti Pétri de Avennai quandam filiam sanctimonialem faciens, eidem ecclesie dédit decem soiidos in censu annuatim imperpetoom possidendos, septem soiidos apud Altam Ripam, et très soiidos apodPortamEmme* fini, concedente uxore sua Agnete. Paulus vero Gualonis filius eidem ecclesie pro socru sua septem soiidos, que ibidem sanctimonialem se fecit; imperpetuum concessit, sex videlicet soiidos ad Portam Emme^ Uni, et XII denarios ip via de Sarri, cum censu episcopi de quo accipit episcopus II*« soiidos et predicta ecclesia XII denarios. Hanc quidem eiemosine donationem ambo, uxoribus suis concedentibus, in presentia nostri et curie nostre fecerunt. Ut ergo boc ratum et inconvulsum permaneat, sigiili nostri impressione et testium qui aderant subscriptione confirmar inecessarium duximus. S. Haimonis, archidiaconi ; S. Odonis, archidiaconi ; S. Gaufridi, archidiaconi; S. Fredrici de Faineres; S. Pauli miiitis; S. Scotonis militis; S. Rogeri des Mais; S. Ade de Wadenois. Si quis autem imposterum de hoc beneficio prefatam ecclesiam inquietare vel privare voluerit, et nostram confirmationem irritare presumpserit, nisi digne penituerit, anathema sit. Amen. Actum anno ab Incarnatione Domini M» G* XL* VI% Indictione VIII, Epacta VI, Concurrente I. Ego Henricus cancellarius legi et relegî.

X. — Bulle du pape Eugène ÎII déclarant quHl prend sous là, protection de saint Pierre et la sienne tout ce qui appartient à Vabbaye d'Avcnay (Hkl).

Eugenius episcopus, servus servorum Dei, diiectis in Christo filia-

bus, Alvidi, abbatîsse ecclesie sancti Pétri Avenniacensis, ejusque sororibus tam presentibus quam futuris regularem vitam professis, in perpetuum. Pie posluialio voluntatis effectu débet prosequente compleri, quatinus et devotionis sinceritas laudabiliter enitescat, et utîlitas postulata vires indubitanter assumât. Ea propter, diiecte in Domino filie, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et prefatam ecclesiam in qua divino mancipate estis obsequio, sub beati Pétri et nostra protectione suscipimus, et presentis scripti priviiegio communimus, statuentes ut quascumque possessiones, quecumque bona in agris cultis et incultis, pascuis, decimis et aquis, sive aiiis, idem locus in presentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificnm, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, Deo propicio, poterit adipisci, firma vobis vestrisque succedentibus et illibata "permaneant. In quibus bec propriis duximus exprimenda vocabulis : villam videiicet Avennacum, in qua ipsa ecclesia constituta est ; ecclesiam sancti Tresani et capellam sancte Marie ; Sopiam cum ecclesiis et aliis que ibi habetis ; ecclesiam sancti Hyiarii de Maroiio ; Montiniacum cum appenditiis suis ; quidquid habetis in Pratella et Auleiq ; villam que Vallis vocatur ; partem quam habetis in Boeio ; alodium de Veroa ; decimam de Valle Dominice ; alodium de Golumbariis ; censum de Treleio ; decimam de Vacennio ; Thesneriis censum X solidos ; alodium Gorincurti ; censum decem solidorum de Plivis ; apud Alteram Ripam VII solidos ; novem solidos apud portam Emelini ; in via de Sarri duodecim denarios ; ih Luido IIII solidos. Preterea rationabiles consuetudines quas habetis vobis nichilominus confirmamus. Porro in ecclesiis quas tenetis, sacerdotes ydoneos eligatis, quibus dyocesanus episcopus animarum curam committat, et ei de plebis quidem cura respondeant, vobis autem pro rébus temporalibus debitam subjectionem exhibeant, et tam sacerdotes quam alii clerici qui Avenniacensis ecclesie obsequiis deputati sunt, ab ipsius loci abbatissa de temporalibus bonis investiantur. Obeunte vero te, nunc ejusdem loci abbatissa, vel tuarum qualibet isuccedentium, nulla ibi qualibet surreptionis astutia seu violentia proponatur, nisi quam sorores communi consilio, vel pars consilii sanloris secundum Deum providerint eligendam. Decernimus ergo ut nuUi omnino hominum liceat prefatam ecclesiam temere perturbare , aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, aut aliquibus vexationibus fatigare; sed omnia intégra conserventur earum pro quarum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolice auctoritate et dyocesana episcopi canonica justicia. Si qua igitur ^in futurum ecclesiastica secularisve persona banc nostre constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire temptaverit,

secundo terciove commonita si non satisfactîone congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divine jadicio exîstere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jhesu Xristi aliéna fiât, atque in extremo examine districte ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jhesu Xristi, quatinus et hic fructum bone actionis percipiant, et apud districtam judicem premia eterne pacis înveniant. Amen. Amen. Amen.

Ego Eugenius, catholice ecclesie episcopus, S. -j- Ego Albericus, Ostiensis episcopus, S. f Ego Imarus, Tusculanus episcopus, S.

-j- Ego Hubaldus, presbyter cardinalis tituli

sanctorum Johannis et Pauli, S.

f Ego Gill....us, presbyter cardinalis tituli

sancti Marci, S.

f Ego — cardinalis tituli sanctorum Lau-

rentii et Damasi, S.

f Ego.... cardinalis tituli sancte Anastasie, S.

f in Lucina, S.

-{- cardinalis tituli sancti Marcelli, S.

f tituli Pastoris, S.

f Ego Octo, dyaconus cardinalis sancti Georgii

ad Vélum aureum, S.

f Ego Octavianus, diaconus cardinalis sancti

Nicholai in carcere Tulliano, S.

f Ego Johannes Paparo, diaconus cardinalis

sancti Adriani, S.

f Ego Gregorius, diaconus cardinalis sancti

Angeli, S.

f Ego Johannes, diaconus cardinalis sancte

Marie Nove, S.

f Ego Jacintus , diaconus cardinalis sancte

Marie in Cosmydin, S.

f Ego Guido, diaconus cardinalis sancte Marie

in Porticu, S.

Datum Altisiodori per manum Guidonis, sancte Romane ecclesie

diaconi cardinalis et cancellarii, V Idus octobris Incarnationis

dominice M* G° XL" VII", pontificatus vero domini Eugenii III pape anno IIP.

(FM r" — V".)

APt>ÉISDlCE 81

XI. — Confirmation par Sarnson^ archevêque de Reims, du don de présentation à la cure de Mareuil (iikl).

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Ego Sanson, divina miseratione Remorum archiepiscopus/ universis sancte matris ecclesie filiis tam presentibus quam futuris in perpetuum. Provida patrum institutione sancitum est ut queque utiliter provisa et salubnter statuta, scriptura teste servarentur, ne qua forte obiivionis nube posterorum posslnt noticie subduci, que ob plurimorum utilitatem jugi necesse est memoria retineri. Ea propter notum fieri volumus tam futuris quam presentibus, quod nos intuitu divine pietatis, ad petitiouem AIwidis, abbatisse sancti Pétri de Avcnniaco, et sanctimonialium sub régula beati Benedicti ibidem Deo miiitantium, ob remedium anime nostre et predecessorum nostrorum, personatum parochialis ecclesie sancti Hylarii in suburbio castri Marolii site, post decessum Constantii, ecclesie sancti Timothei dyaconî, habendum concedimus, et perpetuo tenendum firmamus. Et ne aliqua ecclesiastica secularisve persona, contra hanc nostre donationis seriem ausu temerario contraire voluerit, imaginis nostre impressione et probabilium personarum subscriptione eam corroborari fecimus. Signum Odonis, abbatis sancti Remigii ; S. Nicholai, abbatis Alto vil larensis ; S. AIdrici, abbatis sancti Theoderici ; S. Manasse, abbatis sancti Basoli ; S. Ursionis, abbatis sancti Dyonisii ; S. Bosonis. archidiaconi ; S. Bartholomei, archidiaconi ; S. Drogonis, prepositi ; S. Leonis, decani ; S. Gregorii, cantoris ; S. Rogeri, S. Haytnonis, presbyterorum ; ^. Simonis, Senonensis archidiaconi ; S. magistri Gualteri ; S. Hugonis, S. Joffridi, dyaconorum ; S. Guidonis, S. Rogeri, S. Bosonis, S. Radulfi, subdiaconorum.

Actum Remis anno Incarnati Verbi millésime G" XL" VIP, Indictione VHP, régnante Leudovico Francorum rege anno X*, archiepiscopatus autem domni Sansonis anno VIP.

Drogo cancellarius recognovit, scripsit et subscripsit.

XII. — Don de Valcu de Rosay par Hugues de Moncel (omise dans

notre texte (1151).

In nomine sancte et individue Trinitatis. Ego Boso, Cathalaunensis episcopus, quoniam temporum successiones varie sunt et lubrice, res gestas litteris mandare consuevit auctoritas, ut per hoc habeat secu-

8â ABBAYE D*AVENAY

tura posteritas, quod futurîs temporibus evidenter agaoscat. Notum itaque tam presentium existentie quam futurorum posteritati .fieri Yolumus, quod Hugo de Moncellis et uxor ejus Floria, liberis eorum laudantibus, per manum nostram quicquid habebant in alodio de Roseto ecclesie sancti Pétri de Avenaio in elemosinam donaverunt, et possidendum imperpetuum concesserunt. Donum istud ne in posterum a predicta ecciesia quocumque modo alienari possit, sigilli nostri asertione sub anathematis intermînatione eidem ecclesie immobiliter firmavimus. Actum Cathalaunis anno Incarnati Verbi M** C" L" VIP, episcopatus nostri IIIP° , testibus subnotatis. S. Guidonis, archidiaconi ; S. Hugonis, cancellarii ; S. Pétri Rufi, S. Odonis, Pagani, canonicorum de Avenaio; S. Guiardi; S. Berardi; S. Henrici de Supia; S. Pétri.

' • XIII. — Donation de huit septiers de grain sur les moulins de

Hauterive près Epernay (1159),

In nomine sancte et individue Trinitatis. Ego Henricus, Trecensium , cornes palatinus, existentium memorie et futurorum posteritati notum fieri volo, me sanctimonialibus ecclesie sancti Pétri de Avenaio, amore Dei et precibus Aelesdis de Marolio, magistre comitisse sponse mee, VIII sextarios annone in molendinis meis de Alba Ripa, scilicet IIII sextarios frumenti, et IIII sextarios grosse annone, singulis annîs infra octavam sancti Remigii in elemosinam dédisse, et perpetuo possidendos concessisse. Et ut hoc donum ratum et inviolabile permaneat, scripto commendari et sigilli mei impressione confirmari precepi. Hujus rei et confirmationis testes sunt Maria, Trecensis comitissa, Ansellus de Triangulo, Guillelmus marescallus, Guillelmus notarius. Actum est hoc anno Incarnati Verbi M° G" L*» VIIIP, Ludovico rege Franchorum régnante, Sanxone Remorum archiepiscopo existante. Traditum apud Virtutum per manum Guillelmi cancellarii.

"SLV Abbesse* — Ifladaiiie Héllsende*

XIV. — Rente de iO septiers de froment , mesure de Reims, due

par Vabbaye de Delval (111 k).

In nomine sancte et individue Trinitatis. Henricus, Dei gratia Remorum archiepiscopus, dilectis suis Helissandi, abbatisse de Avenai, et monialibus ibidem Deo servientibus tam presentibas quam futuris in perpetuum. Conventionem que facta est inter vos et dilectos filios nostros Ajnefium abbatem et fratres de Bella valle, ad petitionem vestram presenti scripto et sigilii nostri impressione fecimus roborari. Hec autem est conventio que intercessit inter vos : Predicto abbati et fratribus et successoribus eorum in perpetuum dedistis quicquid habebâtis, vel habere debebatis in villa vestra et territorio de Vallibus , in omnibus commodis sine aliqua retentione, ita quod vobis solvent super hoc singulis annis quadraginta sextarios frumenti in festo sancti Martini hyemalis, et ducent vobis apud Avenai in granarium vestrum, et vos procurabitis ductores. Frumentum autem erit melius quod poterit inveniri tune temporis in foro, uno denario minus, et solvetur ad mensuram Remensem. Si autem contingeret quod abbatie vestre locus alias transferretur, non minus tamen persolveretis predictum censum. Quod si homines predicte ville ad aliam villam venirent ad inhabitandum que esset vestra, rehaberetis eos ut vestros. Ut autem hoc ratum et inconeussum permaneat, personarum ecclesie nostre annotatione fecimus roborari : Signe Philipi, Remensis archidiaconi ; Signe Fulconis decani ; S. Thome cantoris ; S. Henrici thesaurarii ; Signis Philipi et Stephani diachonorum ; S. Hugonis, Guidonis et Lancelini subdiachonorum. Actum Remis anno Incarnati Verbi millésime centesîmo septuagesimo quarto. Data per manum Johannis cancellarii.

Page 1