III. CHARTE D'HENRI
(Bibl. nat., lat. 13905, fo 9 v», et lat. 12884, f» 187.)
H. rex Anglorum... Quoniam abbaciam Becci coeteris comprovincialibus religione et caritate supereminere cognoscimus, dignum duximus ut ei aliquid regiae libertatis specialibus quam caeleris iDdulgeamus. Statuimus ergo quodsiquis hominum ecclesiae Beccensis intra parrochiam Becci, ex improviso, orla seditione etc. (comme dans la charte précédente). Concedimus etiam eisdem monachis quod homines Becci non exeant de villa sua ad aliquod juramentum faciendum ; sed si necesse fuerit, minislri régis venianl in curiam abbatis et ibi jusjurandumeorumaudiant; prohibimus quoque ne emptores victualium monachorum Becci, vel eorum summarii pro aliacunque causa, in foro vel extra capiantur, vel disturbentur, vel exonerentur, sed eandem libertatem habeant ac si régis essent. Praelerea concedimus quod si aliquis hominum monachorum Becci pro qualicunque causa, in quocunque loco captus vel retentus fuerit, reddatur per plegium monachis Becci vel eorum ministris, et non possit in aliam curiam submoveri, nisi pro defectu justitiae curiae Becci. Concedimus etiam eisdem monachis ut habeant in tota parrochia Becci omnes regias libertates, murdrum, mortem hominis, plagam mehaim, sanguinem, aquam et ignem, sed et latronem in Becci parrochia captum, undecunque fuerit, et omnes alias regias libertaies quocunquc nomine vocentur, excepto rapto solummodo, de quo honestius existimamus saeculares quam monachos judicare ; et ut homines eorumdem monachorum et parrochiae Becci quieti et liberi sint de placitis et querelis, assisiis et operationibus castellorum, et pontium et fossatorum, et Irencheiarum, et de omni saeculari servicio et omni exactione ; quaecunque autem occasio in tota parrochia Becci orta fuerit unde pecunia debeat accipi, eorumdem monachorum sit. Haec itaque quasi quaedam legis statuta pro bono pacis et quietis monachorum statuentes ecclesiae Beccensi et abbati et monachis libéra et quieta concedimus, et ipsis ea in perpetuum obtinenda auctoritate regia conlirmamus, et a Deo nobis tradila poteslate corroboramus. T.Audino episcopo Ebroicensi etc. « Comme cy-dessus. » *
TABLLE DES MATIÈRES
Introduction i