‹ Histoire de l'abbaye du Bricot en BrieChapitre 168 sur 204 · Fontaine-Denis, commune du canton de Sézannc · texte numérisé non relu

Fontaine-Denis, commune du canton de Sézannc

2. Saint-Quentin -le-Verger, commune du canton d'xVnglure, arrondissement d'Épernay (Marne).

Volumus ciinm ci conccdimus quod, si vincas predictarum villarum redigi contingeret ad culturam, quod dicti decanus et capitulum grossam decimam reciperent de eisdem terris sicut nos reciperemus si ad nos predicta décima pertineret, et transferimus omne jus omnemque actionem quod et quam habemus ratione premissorum et habere possumus in eisdem.

Promittimus etiam omnia et singula premissa, prout superius sunt expressa, observare, tenere et non contravenire, per nos vel per alios, in futurum, sub restauratione omnium dampnorum, expensorum, et custamentorum que et quas haberent et incurrerent dicti decanus et capitulum occasione premissorum non légitime impletorum. Et ad majorem securitatem, obligamus predictis decano et capitulo nos et success[atrices] nostras et monasterium nostrum et bona nostra et monasterii nostri, mobilia et immobilia, prcsentia et futura, ubicumque poterunt inveniri, renunciantes in hoc facto privilegio lori, exceptioni doli et in forum constitutioni de duabus dietis, restitutioni in integrum et omnibus hiis que nobis posscnt prodesse et dietis decano et capitulo nocere.

In cujus rei testimonium presentibus iitteris sigilla nostra duximus apponenda.

Datum anno Domini M^CC" octuagesimo tercio, die Jovis post festum beati Mychaelis '.

(Arcli. départ, de l'Aube. G, 2833; or. sur parch.; sceaux disparus '.)

Page 1