II. Nobilis quidam de nostratibus œditicavit duas Ecclesias
unam in abbatiam regularium Ganonicorum , qui ex tune in ea usque modo devotissimè Deo deservierunt; alteram vero in capellam et in oratorium sibi et suae propriœ familise construxit. Et hanc ipsam inter sedificandum dicitur, et recognoscitur ab adversario, il 1 ï regulari Ecclesiae, de qua antè diximus, contulisse. Haec autem Capella nihil omnino de reditu juris parochialis possidebat. Sed permittentibus illis regularibus Canonicis quos jam commemoravimus , ille idem Dominus Gapellanos suos, quos feodatos habebat et habuerat jam antea multo tempore, assignavit ei, ut inibi more canonico celebrarent divinum ofïïcium in honorem Dei et piissimi Nicolai : quorum possessiones erant in censivis, in agriculturis, in vendis forensibus, in furnis, in molendinis, et in his quae fuerant excerpta de dominicatura et de mensaipsius Domini; quse licenter posset dédisse alicui suorum militi sive clienti, si placuisset, aut mimo, aut histrioni, si leviter agere voluisset.
Postmodum vero filius filii illius intelligens illam regularem Ecclesiam plus nimis indigere, quia sita est in terra steriii, in locis palustribus atque silvestribus , unde ipsa Ecclesia de Bosco nominatur, ad perficiendum hoc quod suus antecessor inceperat animum intendit, et ad supplementum inopiaa victus et vestitus pauperum fratrum , Capellam quam sœpe replicamus cum tota capellania jam multotiens nominata3 abbatia3 dédit. Yerùm ut hoc suum desiderium recto itinere incederet et debito ordine cederet, quicquid dominationis, quicquid potestatis in eam habuit , totum id penitùs refutavit et posuit in manu Domini mei Rainaldi venerabilis antè Andegavensis Episcopi et modo Remensis Archiepiscopi , affectuosè deposcens quatinus hoc suum depositum i 11 I regulari monasterio quod multotiens revolvimus tam redderet quam donaret.
III. Sanè Dominus meus ille Episcopus, valde congratulatus antè de tanto incremento illius indigentis Ecclesia3, sicut suscepit de manu illius nobilis, sic investivit illam pauperem abbatiolam de ista Capella in manibus Albini Abbatis, Uadendo
ei claves illius Capellae, tradendo ei cordas signorum ejus, necnon et chartam constitutions ejusdem, insuper et libros , et si qua sunt alia. Hoc autem concesserunt Capellani servitio ipsius Capella?, attitulati, et se ipsos et suas capellanias, sive mavis dicere prsebendas, in manu Abbalis et dispositione ejus reddiderunt. Hoc concessit Archipresbyler loci illius Rainaldus, et noster Decanus Normannus, et nostrum Capitulum, quorum illa Capella censualis erat. Et hoc concessi ego Ulgerius, qui eo tempore indignus adminislrabam offîcium archidiaconatus, bac conditione, ut numerus servientium non diminueretur.
IV. Et ut hoc totum opus perfectissimam consummationem sorliretur, ipsum Abbatem Albinum destinavit idem Dominus meus Episcopus ad Dominum nostrum Papam benediclum Paschalem, orans et supplicans ei ut dexteram dignalionis suœ huic eleemosyna3 imponeret, et hanc Capellam illi abbatiae, de qua nobis est sermo, daret et concederet et apostolica auctoritate confirmaret. Qui de more suœ benignitalis tam dignis petitionibus, tam justis precibus inclinatus, rogata concessit, et per apostolica scripta , qua3 gralissima nobis in médium attulimus, et vobis, videte videte illa, ostendimus et olTerimus, hanc Capellam illi abbatiœ confirmavit , et Albinum et socios ejus salis et super satis lselos, laetissima sit anima ejus, ad propria remisit.
V. Ex illa autem die Abbas sanctae Mari» de Bosco tenuit illam Capellam , non ut in suam , sed verè suam , et habuit et obtinuit plenissimum jus in ea Abbalis et domini, cantando id ea privalim et publiée pro velle suo , canlando in festis et in profestis diebus; et obeunte vel abeunte aliquo de Capellanis illius capellœ, Abbas in loco vacuo et jure suo substiluit quem elegit , secularem quem voluit, et regularem quem placuit. Tenuit autem illa abbatia et possedit banc Capellam, ut de antiqua donalione laceamus , in lemporibus Domini noslri Papae Paschalis, quoad ipse supervixit , et in diebus
Domini nostri Papas Calixti nobilissimi, et in diebus dulcissimi Domini mei Papse Honorii, et in diebus vestris, Innocenti reverendissime.
VI. Usque ad hoc momenlum urbani et periti oratores non detrahebant nobis, eo quod audilis adversariorum argumentis, statim non in ea involavimus, et ad succidenda ea non frstinavimus. Per hanc enim viam rei gestae narrationis liberiùs et compendiosiùs pedetentim ad illa accedemus, et ea ipsa maxime in quibus adversarii plus confidunt, inutilia et futilia esse ostendemus, et ariete rationis diruemus, aut quasi quid habent vigoris et jurium magis ex noslra parte quàm ex parte adversariorum stare probabimus.
VII. Abbas Vindocinensis intendit abbatiam sanctse Mariée de Bosco et in hanc pauperem filiam ejus hoc modo. Injuste tenelis capellam sancti Nicolai de Credone , et injuste nobis aufertis eam. Johannis est depulsio. Nec eam vobis auferimus, aut injuste eam tenemus. Nostra enim est rationejuris etlongitudine quietœ possessionis. Abbas Vindocinensis ad probationem partis suae adduxit quod Rainaldus Remensis Archiepiscopus, qui antè erat Andegavensis Episcopus, et Gilbertus Turonensis Archiepiscopus , adhibitis sibi Hildeberto, Cënomanensi Episcopo et aliis sapientibus, adjudicaverunt Ecclesiae Vindocinensi inveslituram Capellse sancti Nicolai , et quod Papa Galixtus necnon Dominus noster Innocentius et Petrus Leonis in tempore suas legationis idipsum confirmaverant. Insuper astruit Abbas Vindocinensis quod Gaufridum suum antecessorem Rainaldus dominus noster Andegavensis Episcopus de illa Capella investierat judicio, et judicii et investilurae testes litteras sigillatas ei fecerat, et quod illa Capella infra parrochiam sancti Clementis, quae sua est, facta sit.
VIII. Johannes hic omnia hsec infirmât. Illud quod judicium vel adjudicationem vocatis, si inoffensa majestate Domini mei Remensis Archiepiscopi potesl dici, non fuit nec débet dici judicium , sed potiùs prasjudicium sive peregrinum judicium ,
aut justum judicium non fuit, quia non fuit factum apud eurn quem debuit, nec per eos quos debuit , nec eo modo quo debuit, nec eo loco, nec eo ternpore, neque circa hos circa quos decuit. Apud eum, apud quem debuit non fuit factum. Apud Papam duntaxat debuit judicari, non apudquemcunque alium, de re ista quam magnifîcandus Paschalis Papa dederat, quam concesserat, quam litteris et sigillo suac auctoritatis eonfirmaverat. Per illos per quos debuit non fuit factum : quia in primis per Papam, et post ipsum, per Cardinales suos, et per eos quos admisisset et non per alios, debuit fieri. Unde nec per Turonensem Archiepiscopum nec per Cenomannensem Episcopum debuit fieri. Insuper autem adhuc dicunt Turonensem Arcbiepiscopum adjndicasse monachis illam infamem investituram , immo inversuram. Respondemus causam non advenisse ad ipsum Arcbiepiscopum, nec delatam fuisse ad ipsum, sed ipsum venisse ad causam hortatu et ducatu Vindocinensis Abbatis, qui de festo sancti Mauricii infeclo ipsum Arcbiepiscopum exlraxit, et Andegavi sumptibus à Turoni abduxit, et ut suum causidicum pridie quàm causa tractaretur, et quantocunque ternpore antè Andegavi fuit,cum Abbas procuravit, et ab hospitio Abbatis ad causam cum Abbate venit, et «à causa ad hospitium Abbatis cum Abbate rediit. Tune temporis qunquid scivit et potuit ad opus Abbatis Vindocinensis, et fecit et potuit. Et ideo nobis suspectus fuit. Eo modo quo debuit factum non fuit : quia festum sancti Bartbolomœi transierat quando Episcopus diem ad agendum videlicet crastinum ab instante tune festo, praefixit. 1 11 i autem quos Episcopus vocabat ad causam, causati sunt brevilatem bujus termini et duritiam Credonensis domini , qui eis soepius sua auferebat, et aliquando Canonicum à se caplum nisi redemptum abire non pcrmiltebat. Dictum etiam fuit ab illis quod illa Capella, pro qua ad causam vocabantur, abbatiae de Bosco erat. Ad causam equidem venirent die constituto; sed causam non ingrederentur, nisi priùs judicaretur si causa1 illse
suffîcientes essent ad impetrandum sibi salvum terminum et commodiorem. In illo termino cùm utraque pars convenisset, et Abbas Vindocinensis quœreret judicium de jamdicta Capella, respondit pars adversa se causam illam non ingredi, nisi priùs sit judicalum si causas superiùs dictai sufficientes essent, ne eo die ralione possent cogi ad placitandum, sicut et in posilione istius termini ipsi determinaverunt. Insuper non fuerunt vocali secundo nec tertio. Eo loco quo debuit factum non fuit : quia nec ante Papam. Nec in loco jussionis faetum fuit : quia illi Clerici qui impetebantur, inducias sex mensium ad agendum de vila sua, scilicet de praebendis suis, de usufructu quarum in servitio Dei vivere debebant, et servilio quarum ordinati erant, obtinere non potuerunt. Circa illos circa quos decuit faetum non fuit: quia circa Abbatem et circa Canonicos regulares sanctae Marise de Bosco faetum non fuit, quorum tantùm erat et proprietas et possessio saepissimè jam pra3falaa Capellse datae et confirmalse per Andegavensem Episcopum , per Archidiaconum , per Archipresbyterum , per Decanum et Capitulum sancli Mauricii, per Gapellanos illius Capella3 quoa nobis est in ore, et ad cumulum, per Dominum nostrum Papam magnificum et mirificum Paschalem, cujus auctoritas supergreditur et excedit longé omnes donationes et confirmationes aliorum. Unde nos confisi de summi judicis misericordia et vestra, similiter de Dei et nostra et horum pauperum justitia , confidenter dicimus quandoquidem isli regulares Canonici non fuerunt vocati ad causam nec judicati, illud quod hic judicium nominatur, circa hos circa quos decuit faetum non fuit, nec islos regulares debere damnari, nec propler hoc à causa praecipitari, etiam si illi seculares Capellani, cùm ipsi essent Vicarii praedictorum regularium et ofïî-
ciales eorum et et instrumentum, pro culpa sua et pro
defectu suo à causa exciderunt. Immo nos affirmare credimus quod si argumenta adversarii efficacia essent, ad removendos seculares Gapellanos valerent, regularibus autem non obes-
sent, sed prodessent, cùm secularium depositio regularium esset admissio, et cùm regularium ipsorum sit, et non ailenus personae, in locum ipsius Capellœ vacuum intrare, et vel sibi relinere, vel alii quein eligent dare.
IX. Ad hoc quod dicunt adversarii , Dominum Andegavensem Episcopum investituram fecisse Gaufrido Vindocinensi Abbati de Capella post hoc judicium , respondemus quod investitura ex tali judicio non est approbanda, et nos desiderare et desiderando orare apostolicam dignitatem et ejus sanctse curiœ auctoritatem ut judicent utrum investitura apud talem, et per taies, tali modo, tali loco , tali tempore, circa taies, facla et judicala, investitura debeat esse vel dici, vel inversura, cùm à Papa et à curia ejus nulla nisi canonica fuerit sic admitlenda nec pro investitura habenda, et cùm illud quod vocant investituram, in logis tantùm et vocalis esset non realis, neque materialis, et magis praeceps et festinata quam excogitata.
X. Ad hoc autem quod adversarii dicunt, Rainaldum Episcopum Andegavensem investivisse Gaufridum Abbatem Vindocinensem de Capella per clavem ipsius Capellae, respondemus quod huic argumento, immo arguto et arguendo mendacio, obviât, et quod mullis Clericis et plurimis laicis patet Albericum sacerdotem in memorata clave extracta de ballheo et sua propria insuper et viginti libris promissis Abbati Vindocinensi redemisse filium suum Paganum monachum ab inlolerabili jugo Vindocinensis monasterii, et eum redemplum reddidisse abbatiœ sancti Albini.
XI. Quod autem dicunt Andegavensem Episcopum fecisse chartam eis in testimonium judicii et investiluraa , magis videtur eis afficere quam proficere, quia non fuit composita per eum qui antè erat magister scholarum; cùm in Andegavensi Ecclesia nulla charta de rébus ad Andegavensem pertinentibus soleat recipi, nisi à magistro scholarum dictata et laudata fuerit. Addimus quod charta illa non continet priores nostras
Ecclesiae : quibus qusecunque charta caret, non tantùm perdit auctoritatem , sed etiam meretur calumniam.
XII. Contra hoc quod afferunt Dominum Calixtum Papam et vos et Dominum Petrum Leonis confirmasse taie judicium et talem investiluram, non est mirum si ista confirinavistis, qui nullum super hoc ratiocinantem audiebatis. Verùm Romana Ecclesia illius discretionis semper débet esse ut si aliquis ab eo falsitatem inducendo , vel veritatem tacendo , alicujus rei confirmationem injustam obtinuerit, agnita veritate , tali occasione nulli rem suam débet auferre. Dominus Gaufridus Abbas, qui multùm prudens et multùm litteratus et multùm eloquens fuit, satis ostendit quod in his rationibus non multùm confidebat, nec multùm urgebant, qui Turonis, ubi vos et Abbas et nos vobiscum eramus, de Capella ista nullum clamorem protulit; similiter nec in celeberrimo Remensi Concilio, ubi Archiepiscopus Remensis fuit, cui isti inniluntur, et ubi nos vobiscum fuimus , super hoc quod isti clamant , clamorem sive querelam ad aurem sanctitatis veslrœ detulit. Ad ultimum, isti regulares, qui modo possident , parati sunt comprobare Capellam illam jam à triginta annis vel à quadraginta fuisse datam Ecclesise sanclse Mariée de Bosco , sine reclamatione légitima sibi facta.
XIII. Nunc autem, Reverendissime Pater, pervolate partem adversariorum et nostram , et conferte auctores auctoribus, assensores assensoribus, modos modis , loca locis , tempora temporibus, impetitores impetilis, et quod etiam per nos non rogati faceretis , rectè judicantes, ssepissime jam commemoratse abbatise de Bosco hoc suum satis parvum solatium adjudicale. Quod si apud vestram sublimitatem oratio nostrae parvitatis nullius fuerit , commoveant viscera vestra paupertas hujus fratris et Ecclesiae suse pauperis humilitas : quia vos estis sustentator pauperum, et pater orphanorum, et advocatus eorum. Vos estis judex judicum terrae. Sententia vestra définit universas. Acceptio personarum non fuit apud Chris-
tum, nec débet esse apud vos Vicarium ejus. Vestrum est bene posita confirmare. Amodo sollicitudinem causas pauperisistius et fratrum suorum in sinum clementiae vestrac projicio. Amodo curam hujus pauperis Johannis et aliorum fratrum suorum habeatis. Quia, Domine, tibi derelictus est pauper. Orphanorum , non dicam eris, sed sis adjutor.
(Tiré des papiers de Claude Menard, savant Angevin.)
Lettre du pape Innocent II, à Robert 9 abbé de la Roë.
An 11 06. — Innocentius Episcopus servus servorum Dei dilecto filio Roberto Abbati sanctse Mariée de Rota ejusque successoribus regulariter substiluendis in perpetuum. Religiosis desideriis facilem praebere debemus assensum , ut fidelis devotio celerem forlialur effectum. Quocirca, dilecte in Domino fili Roberle Abbas , venerabilis fratris noslri Ulgerii Andegavensis Episcopi, religiosi utrique, prudentis, ac dis— creti viri , certisque experimentis in catholiea fide probati , postulationibus annuentes, Ecclesiam beataa Marise de Bosco, cui Deo auctore praeesse dignosceris, sub beali Pétri et nostra protectione suscipimus, eamque praesentis privilegii pagina communimus. In primis siquidem statuentes ut ordo canonicus, qui secundùm beati Augustini regulam ibidem est Deo propitio institutus,in eodem loco perpetuis temporibus inviolabililer conservetur. Quœcunque praiterea bona , quascunque possessiones eadem Ecclesiain praîsentiarum juste et canonicc possidel, quaîcunque etiam in futurum concessione Pontificum, largitione Regum vel Principum, oblatione fidelium, seu aliis juslis modis largiente Domino poterit adipisci, firma sibi tuisque successoribus et illibata ferventur ; in quibus hœc propriis
nominibus duximus exprimenda. Ecclesiam videlicet sanctae Mariae de Liurcio, Ecc'esiam sanctae Mariae de Camazeio cum Capellis suis, scilicet sancli Pétri et sancti Leonardi, Ecclesiam sancti Salvatoris, Ecclesiam sancti Germani de Daona, Ecclesiam sancti Pétri de Vaus, Ecclesiam sanctae Mariae de Abrisel , Ecclesiam sancti Bomiri de Fonte cooperto , Ecclesiam sancti Pétri de Bremio , Ecclesiam sanctae Mariae de Roalderia, Ecclesiam sancli Germani, Ecclesiam sanctae Mariée Villaeportus, Ecclesiam sancti Pétri de Chanceio, Capellam sanctae Mariae de Portu Sononia , Gapellam sanctse Marige de Peston , Gapellam sancti Johannis de Longo-Âlmeto , Capellam sanctae crucis de Cancellis, Capellam sanctae Mariae Magdalenae Breliengaudi, Capellam sancti Lamberli, Capellam sancti Dionysii de Molendini Blochet. Concedimus etiam vobis dationem trium praebendarum in Ecclesia sancli Nicolai Credonensis tribus honestis Clericis ; qui nimirum , post susceptum à vobis beneficium, Andecavensi Episcopo, remota exactionis molestia, praesententur. Defuncto quoque aliquo eorum, quaelibet earundem praebendarum in manu vestra malo studio minime teneatur, sed absque frustratoria dilatione à vobis honesto Clerico praebealur. Et quoniam idem locus freqnentationi religiosorum virorum incongruus esse cognoscitur, vobis ibidem habitare non liceat; sed potiùs, sicut statutum est, in eodem loco sexCanonici statuantur. Mensura vero olei quae eidem Ecclesiae à vobis annualiter praeslabatur, ulteriùs non detur. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum fas sit vestram Ecclesiam temerè perlurbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet molestiis fatigare; sed omnia intégra conserventur, eorum pro quorum sustentatione concessa sunt usibus profutura. Salva siquidem Andecavensis Episcopi débita juslitia et reverentia. Si quae igitur in futurum ecclesiastica secularisve persona, hujus nostrae constilutionis paginam sciens , contra eam temerè venire tentaverit, secundo tertiove commonita si non reatum suum con-
grua satisfactione correxerit, excommunicationi subjaceat. Conservantes autem eidem loco quse sua sunt, omnipotenlis Dei et beatorum Pétri et Pauli Apostolorum ejusgratiam consequantur. Amen, Amen, Amen. Benevalete.
Ego Innocentius calholicse Ecclesia3 Episcopus subscripsi. Ego Guillelmus Prseneslinus Episcopus subscripsi. Ego Gregorius Diaconus Cardinalis sanctorum Sergii et Bachi
subscripsi.
Ego Ulgerius dictus Andegavensis Episcopus subscripsi. Ego Guido Cardinalis sancti Adriani subscripsi. Ego Vassallus Diaconus Cardinalis sancti Eustacbii subscripsi. Ego Grisogonus Diaconus Cardinalis sanctse Mariae in Portica
subscripsi.
Ego Litifredus Presbyter Cardinalis Tit. Vestinae subscripsi. Ego Lucas Presbyter Cardinalis Tituli sanctorum Johannis et
Pauli subscripsi.
Ego Guido indignus sacerdos.
Ego Gregorius Cardinalis Presbyter Tituli sanctae Priscae
subscripsi.
Data Pisis per manum Americi S. R. E. Diaconi Cardinalis et Cancellarii vm. Kalendas Februarii, Indictione xm. incarnations dominiez anno mcxxxvi. pontificatus Domni Innocentii Papa3 II, anno sexto.
(Tiré de Vancien Chartrier de l'abbaye de la Roë )