‹ Histoire de l'église Saint-Bénigne de DijonChapitre 102 sur 148 · CLAUSTRUM PER ANNI CIRCULUM · texte numérisé non relu

CLAUSTRUM PER ANNI CIRCULUM

Faciendis prima dominica Adventus Domini ad Sanctam Mariam resp. Missus est, y. Ave Maria, collecta Quæsumus omnipotens Deus qui de beatæ Mariæ, quæ et dicitur usque in Nativitatem Domini ; per claustrum, ant. Ecce carissimi, quæ et dicitur usque in Nativitatem Domini; ad ingressum chori, Erumpant montes; tamen, si festivitas sancti Andreæ occurrerit sabbato, dicitur resp. Ecce die s veniunt, quia non fuit dictum supra ad vesperas. Dominica secunda, ad Sanctam Mariam resp. Ave Maria ; ad introitum chori, Rex noster. Dominica tertia, ad Sanctam Mariam resp. Suscipe verbum; ad ingressum chori, Ecce Dominus

veniet. Dominica quarta, ad Sanctam Mariam resp. Ecce novum ; ad ingressum chori, Nascetur nobis ; tameu si vigilia Nativitatis Domiai evenerit ipsa dominica dicetur O Juda.

In Nativitate Domini, ad Sanctam Mariam resp. Stirps Jesse, f. Post partum, collecta Deus qui salutis, quæ et dicitur usque ad Purificationem ; per claustrum, dicitur resp. Descendit de cœlis, f. de prosa dicitur, scilicet Fcimiliam ; ad ingressum chori, ant. Hodie Christus. Omnibus diebus dominicis post Nativitatem usque ad Purificationem dicitur antiphonaper claustrum O Maria, licet festum quodcumque interveniat ; ad ingressum chori O beata infantia, nisi (205) festum sancti Stephani vel sancti Johannis vel Innocentium in dominica evenerit. Et tune dicitur ad introitum chori de sancto Stephano resp. Sancte Dei, de sancto Johanne resp. Appariât, de Innocentibus Centum quadraginta. Et est sciendum quod si Septuagesima ante Purificationem beatæ Mariæ virginis evenerit, nihilominus per claustrum cantatur ant. O Maria ; tamen ad ingressum chori Ubi est Abel. Si vero Purificatio ante Septuagesimam evenerit, repetuntur antiphonæ de æstate, scilicet Cum venerimus et Oremus. In Epiphania Domini, ad Sanctam Mariam O Maria clausa ; per claustrum In columbx. Fontes aquarurn ; ad ingressum chori Tria sunt ; si vero in dominica evenerit, dicitur per claustrum ant. O Maria, ad ingressum chori ut supra. In Purificalione quid debeat cantari dictum est superius, scilicet in ipsius festi [die].

Dominica in Septuagesima per claustrum ant. Cum sederit, quæ et dicitur usque dominica prima Quadragesimæ ; ad ingressum chori resp. Ubi est Abel. Dominica Sexagesimæ, ad ingressum chori Igitur perfecti sunt. Dominica Quinquagesimæ, ad ingressum chori resp. Angélus Domini vel ant. Ecce ascendimus. Dominica prima Quadragesimæ, per claustrum ant. Christe Pater, quæ et dicitur per totam Quadragesimam ; ad ingressum chori resp. Scapulis suis. Dominica secunda, ad ingressum chori resp. Vidi Dominion vel. ant. Egressus Jésus. Dominica tertia, ad ingressum chori Igitur Joseph. Dominica quarta, ad ingressum chori ant. Cum sublevasset vel resp. Audi Israël. Dominica quinta ad ingressum chori resp. Adjutor. Dominica in Ramis quid cantari debeat dictum est superius.

In die sancto Paschæ, adaspersionem aquæ Vidi aquam, et hoc dicitur usque prima dominica post octavas Pentecostes; per claustrum ant. In die resurrectionis ; ad ingressum chori resp. Christus resur gens, et hoc tenetur usque ad Ascensionem Domini : cetera dicta sunt superius.

In Ascensione quid cantandum sit dictum est superius. Dominica in octavis Ascensionis, per claustrum ant. In die resurrectionis ; ad ingressum chori, resp. Viri Galilæi.

De Trinitate dictum est superius. Dominica secunda post octavas Pentecostes, incipiunt dici per claustrum antiphonæ Oremus et Cum venerimus, quæ alternatim dicuntur usque ad Adventum Domini; quibus, si necesse est, additur resp. Deum time vel Benedictus Deus; ad ingressum chori resp. Laudem dicite vel. ant. Salvator mundi. Dominica qua cantatur historia de libro Regum, ad ingressum chori resp. Planxit autem David. Dominica qua cantatur de libro Sapientiæ, ad ingressum chori resp. Adversio. Dominica qua cantatur de libro Job, ad ingressum chori Adeslo dolori meo. Dominica qua incipitur

resp. de libro Tobiæ, ad ingressum chori resp. Adonai. Dominica qua cantatur resp. de Machabæis, ad ingressum chori resp. Ilic estfratrum. Dominica qua cantatur resp. de Prophetis, ad ingressum chori resp. Qui cœlorum. Dominica quæ præcedit primam dominicam Adventus Domini, (206) ad ingressum chori Cum sublevasset.

Page 1