XCI. — De vigiliis sanctorum qualiter fiant
Vigiliarum nulla apud nos agitur nisi quœ propriam missam habet in libro Sacramentorum, ut vigilia Natalis Domini, vigilia Paschæ, vigilia Ascensionis, vigilia Pentecostes, vigilia sancti Johannis Baptistæ, Apostolorum Pétri et Pauli, Laurentii, Assumptionis sanctœ Mariœ, Mathæi evangelistæ, Simonis et Judœ. Omnium Sanctorum, Andreæ apostoli. Verum quatuor priores quo ordine fiant supra dictum est.
In vigilia apostolorum Pétri et Pauli, si tamen privata die acciderit, missa minor est de sancto Irenæo et de sancto Leone • collectæ sub una conclusione dicuntur, ac deinde sequuntur illæ pro defunctis. At si in dominica evenerit, quia tune quatuor missœ habentur, ea scilicet de sancto Irenæo et de sancto Leone, et ea de vigilia et ea de sancto
Johanne et ea de dominica, quœ potissivnum cantari debeat, in capitulo vel extra, cum majoribus tractandum est; rationale tamen nobis videtur ut, quoniam matutini fiunt de sancto Johanne, conveniret quod major missa cantaretur de sancto Johanne, minor autem de vigilia, et dicerentur collectæ de vigiliis, et dicerentur collectæ de sanctis quorum festa eo die aguntur et ilia de dominica. Porro missa de dominica in sequentis hebdomadæ diebus festivitate carentibus plenarie cantabitur. Illis assimilatur vigilia sancti Laurentii et sancti Mathæi et sancti Andreæ et apostolorum Simonis et Judœ.
Aliæ vero vigiliœ sanctœ Mariœ et Omnium Sanctorum apud nos æquales sunt. Nam in vigilia sanctœ Mariœ, ad minorem missam, quœ de sancto Eusebio dicitur, (204) post primam collectam de sancto sequuntur illæ quœ debent dici privatis diebus ad majorem missam, ilia tamen de vigilia non dicitur; ideo autem ad minorem missam præfatæ collectæ dicuntur quia ad majorem missam ea tantum de vigilia dicitur. Ad majorem missam infantes omnes revestiuntur ; quinque luminaria accenduntur ; très juvenes revestiuntur ut in duodecim lectionibus. Ad orationem quœ fit ante missam, super formas nemo prosternitur. Ante missam ornnia signa pulsantur. Chorus [ab] hebdomadario cum cappa regitur. Sacerdos cum solemnibus ornamentis cantat missam; subdiaconus [cum] tunica legit epistolam ; diaconus vestit dalmaticam; qui cantant responsorium et qui alléluia, si est dominica, cappis induuntur, incipiente subdiacono epistolam; ubi cantaverint, cum hebdomadario in medium chori vadunt. Ad offerendam unus vadit. Ad canonem missœ nullus prosternitur super formas. Post missam fit oratio ad nonam, ut in duodecim lectionibus. Ipsa quoque nona canitur ut in duodecim lectionibus. IIoc eodem modo fit et vigilia Omnium Sanctorum ob venerationem sancti Benigni.
Excipitur sane vigilia Epiphaniæ; de qua etsi missa cantatur, tamen non jejunatur; et hoc proinde quia missa ipsius autheutica non est; sed usus ubique pene obtinuit ut cantetur. Similiter etiam vigilia sancti Mathæi non est de authenticis, sed tantum jejunatur in eadem. Missa canitur de quibus dicitur.
Sane iis vigiliis leguntur in refectorio expositiones evangeliorum, ut de vigilia Nativitatis si in dominica evenerit, de vigilia Paschæ, de vigilia Ascensionis, de vigilia Pentecostes, de vigilia sancti Johannis, de vigilia Pétri et Pauli, de vigilia sancti Andreæ. De aliis vigiliis nequaquam.