‹ Histoire de l'église Saint-Bénigne de DijonChapitre 119 sur 148 · AD CANTICA · texte numérisé non relu

AD CANTICA

Ant. Præcelsus martyr carceri mancipandus dixit : Audite me, filioli comités et tribuni, crédité in Jesum Christum redemptorem nostrum, quia ipse est spes et salus credentium.

Cantic. Beatus vir qui in sapientia morabitur et qui in justitia meditatur ; * et in sensu cogitabit circumspectionem Dei.

Cibabit ilium pane vitæ et intellectus ; * et aqua sapientiæ salutaris potabit ilium.

Et firmabitur in illo et non flectetur, et continebit ilium et non confundetur; * et exaltabit ilium apud proximos suos.

Et nomine æterno hæreditabit ilium; * Dominus Deus noster.

Cantic. Benedictus vir qui confidit in Domino; * et erit Dominus fiducia ejus.

El erit tanquam lignum quod transplantatur super aquas, quod ad humorem mittit radices suas ; * et non timebit cum venerit æstus.

Et erit folium ejus viride, et in tempore siccitatis non, erit sollicitum; * nec aliquando desinet facere fructum.

Cantic. Beatus vir qui inventus est sine macula et qui post aurum non abiit; * nec speravit in pecuniæ thesauris.

Quis est hic et laudabimus eum? * Fecit enim mirabilia in vita sua.

Qui probalus est in illo et perfectus inventus est; * et erit illi gloria æterna.

Qui potuit transgredi et non est transgressus ; * et facere mala et non fecit.

Ideo stabilita sunt bona illius in Domino ; * et elemosinas illius enarrabit omnis ecclesia sanctorum.

f. Justus ut palmaflorebit.

Quatuor lectiones : Evangelium secundum Mathæum, Circuibat Jésus, cum homilia beati Hieronymi Cernis quod æqualiter.

IX. — b). Sanctus Benignus cum fuisset cæsus et carceri mancipatus angelo confortante ita pristinæ sanitati est redditus, * Quasi nec unam plagam fuisset perpessus. f. Altéra autem die suis eum conspectibus jussit præsentari sed omnino illæsus apparuit. * Quasi.

X. — b). Gloriosus sacerdos gaudio repletus ait : Gratias tibi ago Jesu Christe, * Quod me sacrificiis dæmonum pollui non permittis. f. Tibi laus, tibi gloria, tibi gratiarum actio in secula sempiterna. * Quod me.

XI. — b). Insignis confessor et martyr Benignus [lancea militis] vitam finire præcipitur ; quo columba nivea de carcere exisse, * Et cceluvn ascendisse visa est. ÿ. O quis odor suavitatis in loco efferbuit, quando pretiosa anima corpus reliquit. * Et cœlum.

XII. — b(. Sanctus Benignus Christi martyr inclj'tus dum in carcere perimeretur a lictoribus, sacer ejus spiritus,

* Cernentibus christicolis, in specie columbæ çœlos penetravit angelico comitante choro. ÿ. Sancta ilia anima corporeis nexibus absoluta ab omni malitiæ felle immunis. * Cernentibus. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui sancto. Sanctus Benignus.

Te Deum laudamus.

Lectio evangelii, ut supra, et totum legitur .

Oratio. Omnipotens (ut supra).

AD MATUTINAS LAUDES.

Ant. Inter choruscos Christi tirônes emicat almus martyr Benignus, cujus ob amorem supplices odas régi concrepemus æthereo.

Quinque ps. ut in breviario romano, fcstivis diebus.

Ant. Athleta fortis Benigne, precamur, ferto preces nostras super sidéra, quo mereamur adipisci Dei dona, te favente, in æterna gloria.

Ant. Nostri memor, quæsumus, esto sacer benivolus, qui jure certando exsuperasti immanis hostis vesaniam, et triumphali functus exenio gaudes jam cum supernis civibus.

Ant. Hymnum dicamus Domino qui suum gloriosum militem decoravit egregie ; ipsum orantes annue pro nostris exorare contagiis.

Ant. Laudet concentus omnis cœlestis et infimus Chri-

stum regem Dominum, qui Benignum dignum nomine lucida sublimavit in gloria, post devinctos hostes rigidos.

Capit. Beatus homo qui invenit sapientiam et qui affluit prudentia : melior est acquisitio ejus negotiatione argenti, et auri primi et purissimi fructus ejus.

r). Posuisti Domine super caput ejus * Coronam de lapide pretioso. f. Gloria et honore coronasti eum Domine.

Hymn. Rex gloriose martyrum.

y. Magna est gloria.

Ant. O Benigne sancte, tui dignus hæres vocabuli, ut supra.

Cantic. Benedictus.

Oratio. Omnipotens, ut supra.

Benedicamus Domino.

Processio fit ad Corpus sanctum, cum 4- Laudemus Dominum in beati martyris Benigni meritis vel Sanctus Benignus cum fuisset cæsus, ut supra.

Page 1