QUID FIAT ET DE ALIIS EXTRANEIS DEFUNCTIS
Nonnullæ sunt congregationes, non solum monachorum sed etiam clericorum, quæ habent societatem nostram et fraternitatem, ut si brevis venerit de defuncto illorum ad nos, vel ad alios nostra, officium et missa geratur, et postea septenarius cum offieiis et missis. De fratribus autem habentibus societatem loci nostri qui adeo remoti sunt quod brevis sæpe non potest transmitti, talis consuetudo est ut scribant decem et duodecim qui defuncti sunt in anno et mittant insimul, vel sicut tempus finientium et commoditas euntium evenit; et sic pro omnibus fit unum officium cum generali missa, et ceteris quæ fieri soient pro nostris, excepta præbenda et brévium transmissione ac notatione, nisi forte de præbenda aliqui constitutum specialiter habeant. Sciendum autem quoniam non dicitur Verba mea in capitulo, cum affertur in capitulum brevis de foris, nisi de illo tantum de quo amplius non fit; [si] de aliis vero brevis delatus fuerit et in capitulo recitatus, post capitulum tendit conventus ad ecclesiam majorem, dicendo Verba mea, et tune pulsantur signa, exceptis
duobus majoribus, sicutfitde mediocribus familiaribus, et extraneis monachis vel clericis. Item sunt plerique fideles, tam pauperes quam divites, qui cum adducti in capitulum nostrum venerint, suscipiunt fraternitatem nostram, prius extra capitulum istud implorantes a domino abbate vel priore, vel perse vel per hospitarium ; quæ cum libro datur eis, et annuitur ut partem et communionem habeant de omnibus bonis quæ fiunt, non solum apud nos, sed etiam in cunctis nostris locis, in orationibus vel elemosinis et ceteris bonis. Pro eis omnibus et pro cunctis benefactoribus nostris, quamdiu sunt in hac vita, specialiter dicitur ad missam beatæ Mariæ collecta Prætende Domine. Post mortem autem, ad missam et ad officium defunctorum ea collecta Omnipotens sempiterne Deus, cui nunquam, quando non est in ordine collectarum, prima illis proprie deputata est, et illæ matutinæ pro defunctis quæ a Septuagesima usque ad kalendas novembris post duodecim lectionum diem, etvesperæ et matutinæ quæ in festivitatibus Quadragesimæ et in Rogationibus dicuntur. Præterea ter in anno, id est in initio Quadragesimæ et post octavam Pentecostes et post festum omnium sanctorum, specialiter eorum commemorationem facimus cum officio et missa generali, cum septenario et tricenario missarum, et præbenda eodem modo quo solet agi pro quolibet fratre qui obierit extra monasterium Divionense. Et bæc super adduntur quod duodecim pauperes reficiuntur : hoc minus agitur quod non a singulis sacerdotibus missa cantatur.